Letter #3568
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSGrodna, 1533-07-04
received 1533-07-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, Domine et amice observandissime.
Multis implicitus et negotiorum et longi itineris curis, non potui, quae animus erat, Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere. Cui imprimis significo sacram maiestatem regiam per clementiam divinam pristinae sanitati iam restitutam esse, pede omnino curato non ope medicorum, sed naturae bonitate. De reliquo spem omnem in Domino Deo habemus.
In negotio domini Czeme castellani Gedanensis maiestas regia persuasa piscatores illos ad arcem suam Mariemburgensem ex antiquo pertinuisse, induci non potuit, ut non audito domino Kostka neque sufficienter examinato negotio aliquid decerneret, verum commisit Paternitati Vestrae Reverendissimae cum aliis de veritate rei perquirere, error tamen in nomine per notarium in litteris regiis admissus nonnihil suspicionis ingerit maiestati regiae, quae, ut puto, non gravatim annuet consilio dominationum vestrarum, quod audita utraque parte et pervestigata veritate perscribere curabunt maiestati suae. Ego quoque dabo operam, ut subscribatur Dominationis Vestrae Reverendissimae et domini Czeme desiderio.
Reliquum nihil habeo, quod hinc scribam praeter id, quod stella crinita, quam cometem appellant, a triduo hic visa, mentes hominum perculit et eo magis, quod continuo triennio apparet. Deus det, quod bonum est in oculis eius.
Domini primores Lituaniae non procul a finibus Ducatus istius serenissimos principes nostros exceperunt cum magna veneratione et splendido apparatu sicque sequuntur maiestates eorum Vilnam usque.
Deus servet felicem et incolumem Dominationem Vestram Reverendissimam. Cuius solito amori me commendo.
Ex
Vestrae Reverendissimae
Dominationi
obsequens