Letter #3571
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-08-03
received 1533-08-06 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater in Christo carissime.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ex manibus secretarii eius recepi et non modo non est molesta Reverendissima Dominatio Vestra, verum etiam gratissimum semper mihi facit, quod litteris suis me frequenter invisit idque, ut coepit, ita et iure amicitiae inter nos firmatae facere pergat, rogo. Et si quod scribat aliud on the margin⌈aliudaliud on the margin⌉ nihil habet, saltem hoc quod nihil habet, scribat, immo, ut saltem manus suae inspectione molestias adversae valetudinis meae aliqua ex parte levem efficere non intermittat. Erit hoc mihi tam gratum, quam quod gratissimum.
Insuper pro novitatibus communicatis et mihi admodum auditu gratis gratias ago. Quibus vero paria faciam et hac in parte amori Reverendissimae Dominationis Vestrae respondeam, apud me sunt hoc tempore nullae, quae ipsam lateant.
Ceterum quia Dominatio Vestra Reverendissima litteras ex urbe Roma habuit, utile atque adeo necessarium est mihi scire, an ista dispensatio pro Bartholomeo Grefe consule Elbingensi (cui ad intercessionem Reverendissimae Dominationis Vestrae terminum huiusmodi dispensationis expediendae usque ad festum divi Michaelis proximum iterum prorogavi) expedita sit, ut itaque de hoc Dominatio Vestra Reverendissima me certiorem reddat, percupio. Nam res est pessimi exempli et in multorum, paria audentium offendiculum, hactenus tolerata et diutius quam ad praestitutum diem terminum festi divi Michaelis haud quaquam toleranda.
In monetario praeterea negotio ita me gessi et adhuc geram, ut vigilantia et studium meum nulla in parte desiderari possit, quemadmodum etiam in proximis meis litteris nonnihil attigi. Nunc aliud in eo negotio scribendum non venit, quam hoc, quod sciam, aurum insigniter ascendere ita, ut florenus Rhenensis hodie
Reverendissimam Dominationem Vestram felicem conservet et in omnibus prosperet Christus.
Ex
Vestrae Reverendissimae Dominationis in omnibus
Postscript:
Litterae hic inclusae, ut apparent, per plurimorum manus iactatae, nudius tertius rursus impraemeditate ad me rediere, quas nunc mitto. Cui commissae erant, ... illegible⌈...... illegible⌉ non sinceriter a se extrusit, quam incuriam boni consulere dignetur Vestra Reverendissima Dominatio, cui me iterum atque iterum commendo.