Letter #3577
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1533-09-10
received 1533-09-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico observando
Reverendissime Domine, domine amice carissime et honorande
Ingentes curae et negotiorum turbae cogunt, ut Laconismo respondeam ad litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis. Fasoldi negotium nulla ratione maiestas regia iuvare potest apud dominum ducem Prussiae, qui magnis precibus egit, ne se deinceps maiestas sua praebeat exorabilem Fasoldo, quem et contemnit et parum honestis asperginibus deturpat. Annuit maiestas regia precibus illius, permota rationibus nec paucis nec parvis.
De fugitivis parochis et sacerdotibus risit maiestas regia similitudinem, qua illos Vestra Dominatio Reverendissima colonis agrorum comparavit neque censet consultum esse, ut petantur a domino duce et eius episcopis, qui putant victimam se praestare Deo, cum nebulones istos ex malis faciunt peiores. De aliis autem, Reverendissime Domine, providendum esset salubri consilio, ne ad sentinam istam dilabantur, super quo necessaria esset consultatio synodalis.
Quod reliquum est, opto, ut Vestra Reverendissima Dominatio feliciter valeat et me, quod facit, amet.
Datae Vilnae, X Septembris anno Domini M-o D-o XXXIII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis episcopus Premisliensis subscripsit