Letter #3588
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSWartenburg (Barczewo), 1534-09-26
received [1534]-09-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honorande.
Non fuit neque est voluntas mea istud longum iter octo miliarium ex Hogenstein in Newmargt una die et profectione velle conficere. Id, quod cum firma essem valetudine, numquam feci, tantum abest, ut nunc fractis viribus et defatigato morbis corpore facere posse in animum meum inducerem. Ceterum ita profectionem meam per nocturnas stationes institueram teneboque, ut ex Hogenstein in Gilgenburg, ubi iam hospitium pro me comparatum est, et inde in Newmargt sim concessurus. Hinc est, quod Reverendissimam Dominationem Vestram in maximum modum rogo, dignetur ad praesens boni consulere atque aequo animo pati, ut institutum iter meum in eundo teneam commoditateque mea fruar. In redeundo libens implebo voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae secuturus, quocumque me duxerit. Cum vero in die sancti Hieronimi Luboviam praeteribo, si tunc placeret Reverendissimae Dominationi Vestrae, ut et ipsa me sequeretur, non esset ingratum. Possemus enim ita inter proficiscendum inter Luboviam et Newmargt de multis in eo conventu tractandis inter nos idque non inutiliter, commentari.
Quod autem Reverendissima Dominatio Vestra pro equis meis in Cawernick stabulandis hospitium deputavit avenaeque lastis II me donavit, quamquam id necessum non fuisset, attamen ago gratias immortales, verum satius et commodius mihi est, ut habeam familiam et equos meos mecum in Newmargt, praesertim ad tam breve tempus, quo ibi erimus. Nam non est inexploratum Reverendissimae Dominationi Vestrae servorum genus esse insolentissimum, quod nisi praesentia marschalci et plagis quoque emendatum in officio vix conservatur. Accedit ad hoc, quod ingrati sumus hospitibus nostris, apud quos diversamur, nisi etiam pro hospitalitatis molestiis nonnihil questus reportent. Cum itaque facile poterit inveniri in Newmargt diversorium pro equis meis quadraginta numero stabulandis, sinat, rogo, Dominatio Vestra Reverendissima, ut et equi, et familia mea omnis, qua non sine incommoditate mea carere possum, in Newmargt mecum maneat. Cetera Deo feliciter opitulante coram.
Interea Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere cupio.
Ex Wartenburg, XXVI Septembris MDXXXIIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae in omnibus Mauritius Episcopus Varmiensis subscripsit