Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, fratri et amico carissimo ac honorando
Non fuit neque est voluntas mea istud longum iter octo miliarium ex ⌊Hogenstein⌋ in ⌊Newmargt⌋ una die et profectione velle conficere. Id, quod cum firma essem valetudine, numquam feci, tantum abest, ut nunc fractis viribus et defatigato morbis corpore facere posse in animum meum inducerem. Ceterum ita profectionem meam per nocturnas stationes institueram teneboque, ut ex ⌊Hogenstein⌋ in ⌊Gilgenburg⌋, ubi iam hospitium pro me comparatum est, et inde in ⌊Newmargt⌋ sim concessurus. Hinc est, quod Reverendissimam Dominationem Vestram in maximum modum rogo, dignetur ad praesens boni consulere atque aequo animo pati, ut institutum iter meum in eundo teneam commoditateque mea fruar. In redeundo libens implebo voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae secuturus, quocumque me duxerit. Cum vero in 1534-09-30⌊die sancti Hieronimi1534-09-30⌋ ⌊Luboviam⌋ praeteribo, si tunc placeret Reverendissimae Dominationi Vestrae, ut et ipsa me sequeretur, non esset ingratum. Possemus enim ita inter proficiscendum inter ⌊Luboviam⌋ et ⌊Newmargt⌋ de multis in eo ⌊conventu⌋ tractandis inter nos idque non inutiliter, commentari.
Quod autem Reverendissima Dominatio Vestra pro equis meis in ⌊Cawernick⌋ stabulandis hospitium deputavit avenaeque lastis II me donavit, quamquam id necessum non fuisset, attamen ago gratias immortales, verum satius et commodius mihi est, ut habeam familiam et equos meos mecum in ⌊Newmargt⌋, praesertim ad tam breve tempus, quo ibi erimus. Nam non est inexploratum Reverendissimae Dominationi Vestrae servorum genus esse insolentissimum, quod nisi praesentia marschalci et plagis quoque emendatum in officio vix conservatur. Accedit ad hoc, quod ingrati sumus hospitibus nostris, apud quos diversamur, nisi etiam pro hospitalitatis molestiis nonnihil questus reportent. Cum itaque facile poterit inveniri in ⌊Newmargt⌋ diversorium pro equis meis quadraginta numero stabulandis, sinat, rogo, Dominatio Vestra Reverendissima, ut et equi, et familia mea omnis, qua non sine incommoditate mea carere possum, in Newmargt mecum maneat. Cetera Deo feliciter opitulante coram.
Interea Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere cupio.