» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3612

Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS
Barcelona, 1538-01-08


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 875-876

Prints:
1POCIECHA 4 p. 427-428 (excerpt)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino gratioso

Reverendissime Domine, domine et patrone gratiose.

Ex Monson scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae 9 Novembris, 11 Septembris et ex Genua 18(!) Iulii ea, quae tunc se offerebant, sed nec tunc, nec nunc singulare quid datum est scitu dignum praeter hoc, ut sciatur nihil mutatum esse.

Commissarii caesaris et regis Franciae ad confinia istorum regnorum adhuc sunt, convenientes crebro prope Salsos in quodam sacello, ubi de pace tractant, sed nondum quicquam conclusum est. Sunt, qui dubitant de bono fine. Dicuntur duo legati pontificis venire ad eos tractatus. Qui utinam pro bono reipublicae Christianae bene cedant. Praeter haec certe nihil est, quod scribam.

Commendo me solitae gratiae et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, utque mei meminerit iam fessi, rogo. A sola enim Dominatione Vestra beneficium et ambio, et exspecto, cum aliunde diu exspectandum videtur.

Valeat felicissime Dominatio Vestra Reverendissima.

Datae Barchinone, 8 Ianuarii 1538.

Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servus Fabianus Dameraw