Letter #3612
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSBarcelona, 1538-01-08
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino gratioso
Reverendissime Domine, domine et patrone gratiose.
Ex Monson scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae 9 Novembris, 11 Septembris et ex Genua 18(!) Iulii ea, quae tunc se offerebant, sed nec tunc, nec nunc singulare quid datum est scitu dignum praeter hoc, ut sciatur nihil mutatum esse.
Commissarii caesaris et regis Franciae ad confinia istorum regnorum adhuc sunt, convenien(tes) crebro prope Salsos in quodam sacello, ubi de pace tractant, sed nondum quicquam conclusum est. Sunt, qui dubitant de bono fine. Dicuntur duo legati pontificis venire ad eos tractatus. Qui utinam pro bono reipublicae Christianae bene cedant. Praeter haec certe nihil est, quod scribam.
Commendo me solitae gratiae et benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, utque mei meminerit iam fessi, rogo. A sola enim Dominatione Vestra beneficium et ambio, et exspecto, cum aliunde diu exspectandum videtur.
Valeat felicissime Dominatio Vestra Reverendissima.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Barchinone, 8 Ianuarii 1538.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servus Fabianus Dameraw