Letter #3619
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1538-02-15
received [1538]-02-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime, benefactor modis omnibus colendissime.
Fidissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Quod Reverendissima Paternitas Vestra tam gratiose pro me intercesserit et negotio meo apud sacram maiestatem regiam et reverendissimum dominum praesulem Cracoviensem, summum cancellarium Regni Poloniae, necnon illustrem et magnificum dominum Ioannem a Tarnow comitem et castellanum Cracoviensem ingentes et eas quidem immortales gratias [ago] et habe[o] tamquam domino et praesuli meo dignissimo, et, quoad spiritum traham, conservabo me fide et obsequiis meis tamquam servitor et praepositus eiusdem Reverendssimae Paternitatis Vestrae.
Nova, quae aula regia peperit me absente et praesente, brevibus perstringo Reverendissimae Paternitati Vestrae. Sacra maiestas regia, etsi salva et incolumis intravit cum inclita domo sua Pyotrkoviam, tamen iter[um] incidit in pristinam aegritudinem pedis et decumbit in lecto, nil negligendo rempublicam. Credo non latere Reverendissimam Paternitatem Vestram, quod maior pars nuntiorum terrestrium discessit, tum isti, qui remanserunt, consulunt cum dominis consiliariis de bono reipublicae. Quis exitus rerum et quando et quo[modo] solvetur conventus, nondum scitur nec ego intelligere potui, cum etiam semper consiliis publicis interfui. Hodie mane vocatis ad se dominis primis a consilio sacra maiestas regia reverendissimis dominis archiepiscopo Gnesnensi, episcopo Cracoviensi, castellano Cracoviensi et duobus palatinis Cracoviensi et Posnaniensi {cum quibus} consilium secretum habuit. Quid conclusum est, nescio.
Palatinus Moldaviae habens 14 milia hominum intravit dominia sacrae maiestatis regiae I die Februarii. Regii stipendiarii relicti Podoliae sparsim iacentes antequam simul convenerunt, dominus chorąszycz, castellanus Haliciensis et dominus Andreas Tanczinski castellanus Polaneczensis cum 1500 equitibus irruerunt in tam magnum exercitum Valachorum et infeliciter pugnantes ex nostris ceciderunt quingenti. Utinam eam auda{ti}ciam distulissent, semovissent in aliud tempus. Et hoc cum nondum simul convenerant. Ex Moldavis multo plures, ut intellexi, interfecti quam ex nostris, tamen pal[antes] obtinuerunt, quia magna inaequalitas. Rothmagistri sive praefecti [co]mitivarum interfecti domini Wlodek, Pileczki, Vąglenski, Czar[nkow]szki, quos optime novit Reverendissima Paternitas Vestra.
Oratores ducis Moscorum exspectantur in dies, quibus ivit ob[viam] dominus Bogusch aulicus sacrae maiestatis, Polonus.
Etsi pro secreto volunt habere, tamen, ut intellexi ex maioribus, magnificus dominus palatinus Posnaniensis nominatus est in ep[iscopum] Wladislaviensem. Qui simul cum reverendissimo domino episcopo Cracoviensi iturus est in legatione ad regem Romanorum. Absol[uta] legatione res publicabitur.
Orator illustrissimi principis domini Ioachimi marchionis Brandeburg[ensis] dominus Melsan nondum est absolutus.
Oratores ducis Veneciarum venturi sunt Cracoviam ad ser[enissimum] regem nostrum.
Antequam finivi litteras, venit iterum infelix novum, quomodo Moldavus pr[ogre]ditur cum exercitu suo versus Leopolim, vastando et desolando Podo[liam] et quod iam arcem Iagelnicza per vim accepit et nonnullas alia[s] ligneas tamen, quas per ignem consumere iubet. Intestina dissidia e[a] omnia effecerunt et quis finis earundem, Dominus novit. Ego adhuc nullam diminutionem confidere nec intelligere possum. Domino Sborowszky officium pincernatus acceptum et tamen adhuc nulli est col[latum]. Qui ivit ad bona sua iacentia in terra Cracoviensi. Dominus Nicolaus Nypczycz nondum rediit a serenissimo rege Fer[di]nando.
Magnificus dominus Ieronimus Laski palatinus veniens ex Hungaria dicit pro re certa, quod inter serenissimos reges Ferdinandum et Ioannem fiat concordia et quasi iam est facta. Tantum de uno articulo tractatur, qui non potest absolvi absque scitu sacrae caesareae maiestais, tamen dominus Laski fir{i}miter affirmat perpetuam pacem futuram. Dicit idem dominus Laski, quod mirum in modum domini Hungari divites facti simul cum rege Ioanne et quod in omnibus subditis videntur magnae divitiae ita, quemadmodum antea fuerunt.
Venturus est brevi nuntius caesaris Turcarum ad sacram maiestatem regiam dominum nostrum. Quod nuntium habet, nescitur.
Dominus Biechowski castellanus multos habet sibi adhaerentes dominos et semper adest consiliis sacrae maiestatis regiae, et votum dicit in loco suo. Feria secunda proxima sacra maiestas regia cum dominis consiliariis debuit in hoc negotio sedere et iam finem pro tanto excessu facere etc. Utinam iustam poenam lueret.
Sacra maiestas regia libenter vellet cons <ti> tui Cracoviae pro festo Carnisprivii, quod ego non spero futurum. Sunt magna et ardua negotia, quae indigebunt magna deliberatione etc. Reliqua solus referam Reverendissimae Paternitati Vestrae.
Cuius me clementi gratiae iterum atque iterum commendo optans eandem diu et felicissime regnare.
Datum Pyotrkoviae, raptissime die 15 Februarii anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor Paulus Plothowski praep[ositus] et canonicus Warmie[nsis]