Letter #3632
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-27
received [1538]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi dignissimo et ecclesiae Warmiensis postulato, domino suo clementissimo
Humillimorum obsequiorum meorum, orationum mearum commendationibus in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime, amplissime denique praesul.
Hoc imprimis silentio praeterire nolui, quod antiquum scholae rectorem ab officio suo amoverimus fecitque hoc magistratus una mecum ob multas neglegentias et excessus, quos partim ante, partim post Reverendissimae Paternitatis Vestrae felicem discessum committere non erubuit. Causatur, quod ego illum ex propria mea voluntate abiecerim. Non potuit id fieri per me solum neque fuit hoc in manu mea. Amovit illum magistratus una mecum, cum scitu tamen venerabilis domini cancellarii, cuius in hac parte usi sumus consilio. Deum testor, quod ipsius neglegentia evacuata est et desolata tota schola et incompositos admodum et per omnia vagos reddidit discipulos. Parcat illi Deus.
In eius locum honorabilem dominum Iohannem sacerdotem, virum bonum et in scholasticis rebus et peritum, et exercitatum, praeferimus. Eius cantor sive collega est Ioannes Schwarczferber, homo utcumque doctus, musices tamen non ignarus. Placet mihi et magistratui hic novus ordo et regiminis novi auspicium. Fit iam, Deo gratia, auctior discipulorum turba. Docent ambo deputatis temporibus et horis etiam statis. Faxint superi, ut sic constantes permaneant.
In coenobio quidam sacerdos ex nomine Iacobus, alioqu[in] crassus, devotus tamen et contemplationi vac... vitam cum morte commutavit paucis ante diebus. Quorum denique fratrum orationibus quotiescumque ingr[e]dior coenobium, Vestram Reverendissimam Paternitatem com[mendo].
Tiburci uxor peperit puerum non adhuc perf[ectum] neque consummatum. Vixit quidem, sed vix ad v... diem, baptisatus tamen fuit.
Caspar il[le] opulentus sub praetorio mortuus est. Reliquit bona multa et multos habet debitores, misit tamen uxori suae impartiri aliquid p[au]peribus de bonis relictis. Quod et fe..., Reverendissime Domine, ad eum modum, quem Paternitas Vestra Reverendissima optime instituit, quem certe probo, exigam offi[cium] meum paschale, tametsi sint nonnulli, quibus n[on] placeat velintque, si possent, eum abrogari mo[dum].
Et cum iis Reverendissimam Paternitatem Vestram uti dominum meum gratiosissimum cum tota laudabili amicorum omnium cohorte diutissime et prosperrime valere ex animo cupio.
Datae Lubaviae, domi meae, 27 Martii anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus Valentinus parrochus ecclesiae Lubaviensis