Letter #3632
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-27
received [1538]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi dignissimo et ecclesiae Warmiensis postulato, domino suo clementissimo
Humillimorum obsequiorum meorum, orationum mearum commendationibus in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime, amplissime denique praesul.
Hoc imprimis silentio praeterire nolui, quod antiquum scholae rectorem ab officio suo amoverimus fecitque hoc magistratus una mecum ob multas neglegentias et excessus, quos partim ante, partim post Reverendissimae Paternitatis Vestrae felicem discessum committere non erubuit. Causatur, quod ego illum ex propria mea voluntate abiecerim. Non potuit id fieri per me solum neque fuit hoc in manu mea. Amovit illum magistratus una mecum, cum scitu tamen venerabilis domini cancellarii, cuius in hac parte usi sumus consilio. Deum testor, quod ipsius neglegentia evacuata est et desolata tota schola et incompositos admodum et per omnia vagos reddidit discipulos. Parcat illi Deus.
In eius locum honorabilem dominum Iohannem sacerdotem, virum bonum et in scholasticis rebus et peritum, et exercitatum, praeferimus. Eius cantor sive collega est Ioannes Schwarczferber, homo utcumque doctus, musices tamen non ignarus. Placet mihi et magistratui hic novus ordo et regiminis novi auspicium. Fit iam, Deo gratia, auctior discipulorum turba. Docent ambo deputatis temporibus et horis etiam statis. Faxint superi, BCz, 1595, p. 1006 ut sic constantes permaneant.
In coenobio quidam sacerdos ex nomine Iacobus, alioquin hidden by binding⌈[in]in hidden by binding⌉ crassus, devotus tamen et contemplationi vac(?)[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ vitam cum morte commutavit paucis ante diebus. Quorum denique fratrum orationibus quotiescumque ingre hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉dior coenobium, Vestram Reverendissimam Paternitatem commendo hidden by binding⌈[mendo]mendo hidden by binding⌉.
Tiburci uxor peperit puerum non adhuc perfectum hidden by binding⌈[ectum]ectum hidden by binding⌉ neque consummatum. Vixit quidem, sed vix ad v[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ diem, baptisatus tamen fuit.
Caspar ille hidden by binding⌈[le]le hidden by binding⌉ opulentus sub praetorio mortuus est. Reliquit bona multa et multos habet debitores, misit tamen uxori suae impartiri aliquid pau hidden by binding⌈[au]au hidden by binding⌉peribus de bonis relictis. Quod et fe[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, Reverendissime Domine, ad eum modum, quem Paternitas Vestra Reverendissima optime instituit, quem certe probo, exigam officium hidden by binding⌈[cium]cium hidden by binding⌉ meum paschale, tametsi sint nonnulli, quibus non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ placeat velintque, si possent, eum abrogari modum hidden by binding⌈[dum]dum hidden by binding⌉.
Et cum iis Reverendissimam Paternitatem Vestram uti dominum meum gratiosissimum cum tota laudabili amicorum omnium cohorte diutissime et prosperrime valere ex animo cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, domi meae, 27 Martii anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus capellanus Valentinus parrochus ecclesiae Lubaviensis