Letter #3633
Iacobus de DIETRICHSDORF (SZCZEPAŃSKI) to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-28
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Orationum mearum praemissa assidua exhibitione.
Vestrae Reverendissimae Paternitati ingentes gratias refero pro lignis ad aedificandum mihi datis. Quae iam ad aream meam et locum, in quo aedificanda est domus, recepi et
Et quia in animo meo affligor et multas noctes insomnes duco, quod postquam praemissas XX marcas in aedificium exponam et mihi pecunia alia non est, ad quem recurram, decrevi ad neminem confugere, nisi ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, tamquam ad tutissimum refugium, et iterum atque iterum eandem Reverendissimam Paternitatem Vestram humillime rogo, dignetur mihi subsidio esse aliquantula pecunia aut saltem mihi viginti marcas mutuo dare. Quas post annum cum maximis gratiarum actionibus Reverendissimae Paternitati Vestrae restituere et solvere promitto. Et hoc confidentissime scribo et spero, quod me Reverendissima Paternitats Vestra non derelinquet, ut possim incoeptam domum consumare ad laudem Dei et ad honorem et decorem Reverendissimae Paternitatis Vestrae et successorum, ac totius
Et cum his me Reverendissimae Paternitati Vestra humillime commendo. Quam Omnipotens Deus cum omnibus suis diutissime et felicissime pro omnium subditorum et mea singulari consolatione conservet.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humile mancipium et assiduus exorator, sacellanus Lobowiensis