Letter #3633
Iacobus de DIETRICHSDORF (SZCZEPAŃSKI) to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-03-28
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, administratori Pomezaniensi et ad episcopatum Warmiensem postulato, domino clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Orationum mearum praemissa assidua exhibitione.
Vestrae Reverendissimae Paternitati ingentes gratias refero pro lignis ad aedificandum mihi datis. Quae iam ad aream meam et locum, in quo aedificanda est domus, recepi et fabrum lignarium pro aedificanda domo conduxi pro viginti marcis et tonna cerevisiae etc. Et debet aedificare domum totalem, stubam et cameras, solaria, gradus et scamna, et reliqua ad domum requisita, ut prius erat. Et faber lignarius Iacobus Palca, quem conduxi, reliqua ligna, quae mihi ante felicem recessum suum in silvis secat Reverendissima Paternitas Vestra dare dignata est, in silvis secat. Pro quibus et aliis multiplicibus beneficiis mihi immerito a Reverendissima Paternitate Vestra impensis Omnipotens Deus sit retributor.
Et quia in animo meo affligor et multas noctes insomnes duco, quod postquam praemissas XX marcas in aedificium exponam et mihi pecunia alia non est, ad quem recurram, decrevi ad neminem confugere, nisi ad Reverendissimam Paternitatem Vestram, tamquam ad tutissimum refugium, et iterum atque iterum eandem Reverendissimam Paternitatem Vestram humillime rogo, dignetur mihi subsidio esse aliquantula pecunia aut saltem mihi viginti marcas mutuo dare. Quas post annum cum maximis gratiarum actionibus Reverendissimae Paternitati Vestrae restituere et solvere promitto. Et hoc confidentissime scribo et spero, quod me Reverendissima Paternitats Vestra non derelinquet, ut possim incoeptam domum consumare ad laudem Dei et ad honorem et decorem Reverendissimae Paternitatis Vestrae et successorum, ac totius civitatis.
Et cum his me Reverendissimae Paternitati Vestra humillime commendo. Quam Omnipotens Deus cum omnibus suis diutissime et felicissime pro omnium subditorum et mea singulari consolatione conservet.
Ex Lobaw, 28 Martii anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humile mancipium et assiduus exorator, sacellanus Lobowiensis Iacobus Ditrichsdorff