Scripsi ⌊hinc⌋ ⌊⌋ 1527-04-22⌊22 Aprilis praeteriti1527-04-22⌋, ⌊⌋ 1527-05-06⌊61527-05-06⌋ et 1527-05-21⌊21 Maii1527-05-21⌋, et ⌊⌋ 1527-06-17⌊17 Iunii1527-06-17⌋, quantum per id temporis manus haec potuit, quae adhuc vires suas in integrum non recuperavit, et quae per temporis angustiam ob postarum celeritatem scribi potuerunt. Interea per istos aestus, qui cum bono faenore redierunt hucusque retenti, negotiatum est a me apud ⌊maiestatem caesaream⌋ iugi diligentia; sed, ut in processu istarum patebit, nihil expeditum praeter mandatum caesareum ad ⌊iudicium camerae⌋, quod tandem cum exemplo suo iis inclusum mitto, missurus cum proximis aliud, quandoquidem triplicatum obtinui.
Iniunxit mihi Maiestas Vestra Serenissima, ut omnia, quae hic aguntur, per temporum rationem et calculum describerem, unde per modum ephemeridum omnia accipiat, quae ad meam pervenerunt notitiam. In quo si mihi non satisfacio, velim enim esse compendiosior ob periculum, quod mihi ex multa scriptione evenire posset, cum passim, ut comes ⌊Nogarollis⌋ mihi retulit, omnia, quae a me scribuntur, a nostris sciantur, mandatis tamen Maiestatis Vestrae Serenissimae satisfieri oportet, cui humillime supplico, si aliquam gratiam ab ea umquam merui, hanc mihi dumtaxat impartiat, ne litterae meae, quas adeo copiosas pro fide mea ad Maiestatem Vestram Serenissimam transmitto, aliquando discrimen mihi pariant; novi equidem nostrorum affectus, qui pro cuiuslibet factione, qua devinciuntur, facile huc vel illuc solent impelli etc.
Venerunt ⌊huc⌋ ⌊nuntii⌋ ⌊ducis Moscoviae⌋, qui ex ⌊Brabantia⌋ se mari commiserant, 1527-06-20⌊20 Iunii praeteriti1527-06-20⌋ et 2 ab hinc miliariis in ⌊Caveson⌋ substiterant, quo hospitium hic illis inveniri posset,
fueruntque ibidem aliquot diebus, antequam hic domum habere poterant, quae tandem satis vilis eis data fuit, vixeruntque in ea suis sumptibus usque ad diem 29 Iunii, quo primum in colloquium ad ⌊caesarem⌋ admittebantur. Post quod ⌊illis⌋ ⌊caesar⌋ de expensis satis abunde providit habueruntque publicam, ut vocant, audientiam in aula, ubi caesar prandere et missam audire solet. Illic ⌊ipse⌋ stando ⌊illos⌋ stantes audivit. Unus ⌊illorum⌋ duas et alius etiam duas, interpres vero unam quadragenam sobellinorum cum quibusdam piscium dentibus, ut illorum mos est, ⌊caesari⌋ donaverunt. Paulo post vendebant hic publice merces suas: ocreas sellas flagella pelles et vestes pelliceas, de istis praeterea dentibus, de quibus aliquot ⌊caesari⌋ dederant, et quicquid habebant usque ad cultellos, quod vendi potuit, feceruntque mercaturam non sine lucro, credoque ⌊illos⌋ optare, ut quolibet anno huc venire possent, mutaturos oratoriam dignitatem in mercatoriam. Suntque igitur hic a multis derisi et pro bestiis habiti neque ductori eorum, domino comiti ⌊Nogarollis⌋, placuit, quod dentes istos piscium levi pretio, qui alias hic magni sunt aestimati, passim sic vendebant dixitque mihi: si ⌊dux Moscoviae⌋ hoc sciret, commissurum, ut in furcam suffigerentur. Quid hic egerint, paulo inferius scribetur.
Vicesima tertia Iunii misit mihi dominus comes ⌊Nogarollis⌋ ⌊⌋ in negotio Barensi magnifici domini ⌊palatini Cracoviensis⌋, ⌊Pragae⌋ 29 Martii datas, et ⌊ipse⌋ postea 1527-06-26⌊26 eiusdem Iunii1527-06-26⌋ venit ad me et mecum humanissime egit de omnibus ob familiaritatem et longam consuetudinem, quae mihi fuit cum patre eius, domino ⌊Hieronimo comite Nogarollis⌋, viro doctissimo, qui superioribus annis ex aula olim divi ⌊Maximiliani caesaris⌋ mecum usque ⌊Barchinonem⌋ profectus fuit, recensuitque mihi omnem historiam in ⌊Polonia⌋, ⌊Moscovia⌋ et ⌊Boemia⌋ gestam et quam honorifice a Maiestate Vestra Serenissima tractatus et donatus esset, et quid sibi serenissimus dominus suus ⌊Boemiae rex⌋ in negotio Barensi apud ⌊maiestatem caesaream⌋ agendum commisisset quodque eam instructionem sigillatam maiestati caesareae dedisset et illa eam domino ⌊proposito de Waltkirchen⌋ imperiali vicecancellario, ut de ea relationem faceret, porrexisset offerens se, si quid in hoc negotio posset, se id totis viribus praestaturum.
Ut in iis abundius edocerer, rogavi dominum ⌊praepositum de Waltkirchen⌋ 1527-06-26⌊eadem die1527-06-26⌋ ad cenam, in qua mihi omnia retulit, quomodo dominus ⌊comes⌋ brevem habuisset heri coram ⌊caesare⌋ orationem et quod cum multis aliis scripturis etiam instructionem negotii Barensis maiestati caesareae obtulisset, quam sibi subinde caesar, ut commodo tempore de ea relationem faceret, dedisset, ostenditque mihi eandem instructionem ex crumena sua, in qua pro „adoha” „adolia” erat scriptum, de quo illum, quid „adoha” esset et significaret, commonui, ut tanto clarius relationem suam facere posset. Qua in re idem dominus ⌊praepositus⌋, qui adhuc in aula divi olim ⌊Maximiliani⌋ et ad praesens in hac mihi est coniunctissimus, omnem suam pollicebatur operam.
Postero die, quae fuit 1527-06-27⌊27 Iunii1527-06-27⌋, venit ad me mane illustrissimus dominus ⌊Ioannes Albertus marchio Brandenburgensis⌋ ivimusque simul ad curiam et pransi sumus cum domino ⌊comite de Nassau⌋ fuitque ultima dies octavae Corporis Christi; unde ante processionem conveni ⌊caesarem⌋ allocutusque sum eum in hunc modum: quomodo certo intellexissem, serenissimum dominum ⌊Boemiae regem⌋ et per litteras et per ⌊oratorem⌋ suum commendasse maiestati suae negotium Barense, quo Maiestas Vestra cum serenissima ⌊coniuge⌋ sua immunis esset a solutione adohae haberetque liberum dominium in ⌊castro Barensi⌋, quemadmodum illustrissima olim domina ⌊dux Mediolani⌋ exempta fuit ab istiusmodi adoha et castrum hoc sine condicionibus libere tenuit et possedit usque ad extremos vitae suae dies; et cum iam ista coniunctio et necessitudo cum maiestate sua et illius fratre serenissimo ⌊Boemiae rege⌋ per innovata foedera cum Maiestate Vestra Serenissima f[act]a esset arctior, rogavi, ut iis negotiis finem impon[eret] [et] [non] permitteret iam post tertium annum ea in ulterioribus moris protrahi. Ad quod respondit: tametsi nova foedera inter Maiestatem Vestram et serenissimum fratrem suum ⌊Boemiae regem⌋ non videbantur fuisse necessaria, sibi tamen gratum esse, quod forent confirmata, unde se pro mutua necessitudine cum Maiestate Vestra Serenissima in negotio Barensi sic, ut convenit, et brevi exhibiturum et quantum esset possibile, citius desuper se finem facturum. Talia responsa iam saepius a ⌊maiestate sua⌋ obtinui et hactenus nihil est subsecutum. Ego quidem rem ulterius promovere non potui, cogere neque licet neque possum et hucusque omnem movi lapidem nihilque, quod expedire videbatur, intactum reliqui, sed frustra verberavi aërem. Fuit itaque mihi gratissimum, quod etiam per medium serenissimi ⌊Boemiae regis⌋ tractari coeptum sit. Quod quantum profecerit, paulo post experiemur.
Et quia, ut scripsi, 1527-06-27⌊ultima fuit dies octavae Corporis Christi1527-06-27⌋ processioque instabat, circumspexit ⌊caesar⌋ illos, qui velum super sacramentum cum eo portare debuerant, et subinde misit ad me ⌊maiorem domus⌋, ut ego ducerem partem sinistram, ipse erat in dextra ultimus. Praecesserunt eum ⌊dux de Bezera⌋ et dominus ⌊Lassau⌋, ego vero e regione suae maiestatis. Praecesserunt me dominus ⌊comes de Nassau⌋ et dominus ⌊Fonseca⌋. Post processionem redii cum domino ⌊marchione Brandenburgensi⌋, qui ad honorem Serenissimae Maiestatis Vestrae me saepius solet comitari, ad hospitium meum illicque simul pransi sumus. Exhibetque se in omnibus ⌊bonus princeps⌋ propensissimum, ubi Maiestati Vestrae Serenissimae inservire posset, quemadmodum id superioribus diebus ex ⌊Granata⌋ ad Maiestatem Vestram Serenissimam perscripsit. ⌊Cui⌋ aliquando, si Maiestas Vestra respondebit, praeter hoc, quod debet, reddet eum sibi devinctissimum, possetque se offerre occasio, qua illius opera Maiestati Vestrae Serenissimae non futura esset inutilis, ad quod parvae Maiestatis Vestrae Serenissimae litterulae ingens praestabunt incitabulum. Non abs re haec scribo.
Venerunt huc iis diebus nova haec de ⌊urbis⌋ direptione et captivitate ⌊pontificis⌋, quae hic non omnibus erant grata, qua de re torneamentum, quod magnis impensis struebatur ob nativitatem ⌊Don Philippi⌋ infantis et principis ⌊Hispaniarum⌋, cuius historiam misi cum novissimis, et omnia, quae ad id iam erant parata, evanuerunt. Vult enim ⌊caesar⌋ videri factum hoc ⌊Romae⌋ non ex sua commissione et voluntate, sed malo quodam fato provenisse. Quod revera sic se etiam habet, nam milites isti acephali sine stipendio hucusque ferme in ⌊Italia⌋ militarunt miseruntque huc superiori die unum de capitaneis exigentes a ⌊caesare⌋ supra praedam, quam abstulerunt, decem mensium solutionem, additis etiam quibusdam minis, nisi istiusmodi menstrua stipendia persolverentur. Ad ea vero ⌊caesar⌋ commodum reperturus est remedium, quo et insolentiam istorum militum et effrenem eorum cupiditatem coërcere possit.
cf. Hor. Carm. 3.4.65 ⌊Vis consilii expers mole ruit suacf. Hor. Carm. 3.4.65 ⌋.
Quomodo haec turba inter ⌊pontificem⌋ et ⌊caesarem⌋ acta sit et cuius culpa omnia acciderunt ex litteris maiestatis caesareae praesentibus annexis intelliget. Secretarius ⌊Valdesius⌋, qui eas conscripsit, fuit superiori die apud me in prandio et data opera, quod et ipse mihi fassus est, se ad me ingessit non aliam ob causam, quam ut mecum super iis litteris mittendis colloqueretur facileque obti
nuit, ut eas transmittendas acciperem, cum scirem, in eis contineri omnem istius tragoediae t[e]norem, quo de omnibus Maiestas Vestra Serenissima liquidissime edoceri posset. Fuit etiam alia causa, cur idem ⌊secretarius⌋ ad me venerat, quandoquidem per alias ambages mecum de iis turbis Italicis multa colloquebatur pleraque de concilio futuro, quod summopere necessarium fore aiebat, insinuans, et tandem plane elocutus est, me ⌊caesari⌋ rem gratissimam facturum, si litteris meis Maiestati Vestrae Serenissimae persuaderem, ut ad concilium generale instituendum afficeretur. Et hoc ⌊caesar⌋ in litteris suis ad Maiestatem Vestram Serenissimam publicam causam obscure appellat, ne ipse primus videatur, cum partis censetur esse adversae, qui cupiat, ut fiat concilium. Vellet enim, ut certo suspicor, ⌊caesar⌋, [ut] id a Maiestate Vestra Serenissima et aliis Christianis principibus et regibus, quibus ad eum modum etiam scribitur, proponeretur atque postularetur. Et quamvis hoc potissimum tempore plurimum expediret, ut fieret concilium, Maiestas tamen Vestra Serenissima, quid desuper agendum sit, pro sua incomparabili prudentia apud se bene perpendet et nihil, quod ex re erit, omittet.
Mortuus est hic protophisicus ⌊caesaris⌋ doctor ⌊Liberalis⌋ 1527-06-29⌊29 Iunii1527-06-29⌋, vir bonus et senex annum 84 agens, qui manui meae medebatur multumque mihi profuit, unde ad funus illius conducendum veni. Fuerunt ibidem ⌊nuntius pontificis⌋, ⌊Venetorum⌋, ⌊Mediolani⌋ et ⌊Florentinorum⌋ oratores. Cum nuntio pontificis domino ⌊Baltasari Castillioneo⌋ fuit mihi de rebus multis longus sermo dixitque mihi, quomodo se ⌊caesar⌋ excusaret sua culpa non factum id, quod ⌊Romae⌋ accidit, et quod etiam dixisset se, cum de aliis multis turbaretur, gaudere tamen, quod ⌊dux Borbonius⌋ non habuisset culpam in profectione ad ⌊urbem⌋, sed ipsum ad hoc a militibus compulsum. Ad quod respondisset ⌊caesari⌋ se de hac culpa non posse decernere, sed id iam Deum iusto iudicio iudicasse, indicans, qua morte interiisset. Multa mihi inter alia conquestus, quo de iis me ad scribendum Maiestati Vestrae Serenissimae et eam ad commiserationem inducendam commoveret. Quod etiam cum aliis in notitiam Maiestatis Vestrae Serenissimae non abs re deducendum existimavi.
Celebratae sunt hic ultima Iunii magna pompa exsequiae ⌊ducis Borbonii⌋ cum longe maiori frequentia et sumptu, quam erant exsequiae serenissimi domini ⌊Ludovici Hungariae regis⌋.
Erant tamen quidam domini ⌊Hispani⌋ et cum primis ⌊comes de Benevento⌋, qui cum aliis ⌊caesarem⌋ usque ad ecclesiam conduxit, sed non intravit ad exsequias, timens excommunicationem ⌊pontificis⌋, cuius ⌊Borbonium⌋ hostem fuisse asseruit. Fuitque hic desuper disputatum, si illi exsequiae fieri deberent, necne. Vicit tamen sanior pars.
cf. Verg. A. 1.34 Tantae molis erat Romanam condere gentem ⌊Tantae molis erat, etc.cf. Verg. A. 1.34 Tantae molis erat Romanam condere gentem ⌋
Appulerunt huc prima die Iulii ⌊regis Christianissimi⌋ atque ⌊Angliae⌋ duo ⌊oratores⌋, de quibus prius in novissimis attigi. Fuerant multis diebus in ⌊Baiona⌋ oppido in his finibus ⌊regis Galliae⌋ immorati, cum nova haec ex ⌊Italia⌋ intellexissent. Misit illis ⌊caesar⌋ obviam exceptique sunt magno honore, quandoquidem sperabatur post has turbas Italicas istorum ⌊regum⌋ animus mutatus et mitior ad pacem factus. Cum autem a ⌊caesare⌋ audiebantur, longe alia habuerunt. Fertur prima fronte ⌊caesarem⌋ de eis non fuisse contentum, immo voluisse, ut subinde redirent, unde venissent, corripuisseque ⌊oratorem Gallum⌋ verbis asperioribus et multa in ipsum ⌊regem⌋ animo vehementiori dixisse. Quae tamen paulo post per consiliarios ⌊suae maiestatis⌋ fuerant mitigata coeptumque est deinde multis diebus continue tractari et ad hoc deventum, quod caesar ob tranquillitatem ⌊Reipublicae Christianae⌋ contentus est pro ⌊ducatu Burgundiae⌋ accipere duos miliones, hoc est viginti centena milia ducatorum et dimittere ⌊obsides⌋, habitis tamen prius istiusmodi pecuniis integris. Orator ⌊regis Christianissimi⌋ fertur obtulisse unum milionem in paratis et reliquum in quinque annis subsequentibus persolvendum, ad quod se serenissimus ⌊Angliae rex⌋ sponsorem seu fideiussorem interponit, qui per suos oratores iunctis Gallis haec omnia tractat. ⌊Caesar⌋ vero suo periculo cautior factus conditionem hanc non suscepit ⌊regique Angliae⌋ nuntiavit commonendo eum, ut amicum, ne se fideiubendo pro ⌊rege Christianissimo⌋ in discrimen ponat, sumens exemplum a fide prius non observata etc. Qua de re cotidie exspectatur responsum. ⌊Caesar⌋ haeret in eo se ⌊obsides⌋ non dimissurum, donec summa haec integra persolvatur. Quid hinc nascetur, cum adhuc omnes isti oratores hic agant, Maiestas Vestra Serenissima ex proximis meis cum primis postis accipiet. ⌊⌋ novissime ultima Iunii ex ⌊Londino⌋ ⌊Angliae⌋ ⌊cardinalem Eboracensem⌋ missum a ⌊rege⌋ suo in ⌊Franciam⌋ ad ⌊regem Christianissimum⌋ et quod iam omnimode
matrimonium inter ⌊filiam⌋ ⌊regis Angliae⌋ et ⌊dolphinum Franciae⌋ sit conclusum, et fortassis pro dolphino ipse pater, ut plerique suspicantur, succedet. Quisquis eorum erit, haec coniunctio rebus ⌊caesaris⌋ parum commodabit et si ad praesens per istos oratores, qui hic agunt, certa pax non conficietur, novissimus error peior erit priori.
Praefecit iis diebus ⌊caesar⌋ illustrissimum dominum ⌊ducem Ferrariae⌋ in capitaneum supremum exercitui, qui est in ⌊Italia⌋. Quomodo ⌊ille⌋ gentes adeo effrenes sine nervo diriget et qualis futura est oboedientia et disciplina militaris, iam ⌊Roma⌋ probavit. Tractatur etiam hic, cum auditum est, copias ⌊regis Christianissimi⌋ ⌊Mediolanum⌋ versus tendere, ut ⌊caesari⌋ ⌊Venetos⌋ iungerent. Sed quomodo fiet istud, cum illius potentiam semper suspectam habuerint et inimico reconciliato cum periculo creditur? Hic adhuc, quod toties in omnibus fere litteris scripsi, egetur, plus quam umquam prius oppignerantur omnia, nemini solvitur, et pecuniae omnibus modis conquiruntur, unde certa est coniectura, quod illarum magna vis congesta esse debeat. In quem vero usum conservantur, exitus aliquando docebit.
Serenissima domina ⌊imperatrix⌋ 1527-07-07⌊septima Iulii1527-07-07⌋ post partum se ecclesiae praesentavit cum magnis caeremoniis, fueruntque hastiludia, iaculationes cannarum et multa tauricidia etc. ⌊Infans⌋ hucusque bene valuit, licet a mathematicis non diu victurus praedicitur, quod etiam de ipso ⌊caesare⌋ vaticinati sunt quidam, quem putant 25 diem Octobris futuri non excessurum. Sed haec in manu Dei sunt, qui solus numerum dierum nostrorum novit etc.
Accepi ⌊hic⌋ ⌊⌋ serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋, ⌊Cracoviae⌋ 1527-05-01⌊prima Maii1527-05-01⌋ datas 1527-07-12⌊12 Iulii1527-07-12⌋, quibus mihi scribit, commissarios ⌊viceregis Neapolitani⌋ extorsisse solutionem adohae a maiestatis suae officialibus. Qua de re percitus subinde me ad ⌊caesarem⌋ contuli. Fuit iterum mecum pro honore Maiestatis Vestrae Serenissimae illustrissimus dominus ⌊Ioannes Albertus⌋ marchio Brandenburgensis, qui, cum iturus sum ad curiam, se mihi semper iungit comitem. Venimus ad aulam, ubi ⌊maiestas caesarea⌋ solet primores suos admittere in colloquium, et invenimus ibidem dominum ⌊praepositum de Waltkirchen⌋, a quo quaesivi, si maiestati caesareae nomine serenissimi ⌊Boemiae regis⌋ relationem fecisset in negotio Barensi. ⌊Qui⌋ respondit se illam nondum fecisse neque tam cito adhuc eam facere posse et quod haberet plurima imperii negotia, quae etiam ad eum modum delitescerent, et quod nihil durantibus Gallicis tractatibus cum ⌊caesare⌋ agi posset, daturum se tamen operam, ut, quam primum posset, relationem hanc faceret. Cum sic colloqueremur, introivit ⌊rex de Thenes Aphricanus⌋ expulsus a ⌊regno⌋ suo per ⌊Barbarossam Turcam⌋ conseditque prope nos facie fortunae suae convenienti. ⌊Is⌋ habuit dominium suum in ⌊Aphrica⌋ ⌊Gadibus⌋ oppositus, expulsus, ut scripsi, a ⌊Barbarossa⌋ et ⌊rege de Tunes⌋, qui ad praesens illius ⌊regnum⌋ occupavit. Habuitque hic apud ⌊caesarem⌋ pau{o}lo ante oratores suos ⌊rex⌋ ille de ⌊Tunes⌋ rogans ⌊caesarem⌋, ne ⌊illum⌋ de ⌊Thenes⌋ emitteret, promittens se omnia foedera observaturum, quae superioribus annis cum rege ⌊Ferdinando Catholico⌋ habuerat. Sic ⌊iste⌋ miser de ⌊Thenes⌋ a quinque annis, postquam huc pro suppetiis confugerat, circa ⌊Cordubam⌋ cum uxore et liberis suis detinetur semperque, ut restitueretur, auxilium frustra implorat. Sic transit orbis.
Post parvum tempus nobis sic consedentibus exivit ⌊caesar⌋ cubile suum ⌊rex⌋que ille de ⌊Thenes⌋ primus se ad illum applicuit, quo viso caesar coram eo biretum, ut vocant, suum deposuit. ⌊Ille⌋ pronus manum ⌊eius⌋ exosculatus pauca verba habuit retulitque, credo, pauciora, nam statim ipsum expedivit caesar et cum iis, qui eum conduxerant, a se dimisit. Ego subinde accessi dixique ⌊maiestati suae⌋ me tot dedisse iis diebus memorialia, quae omnia benigniter a me accepisset et hucusque de iis nullam nactus resolutionem nescirem omnino, quid de iis actum sit, iamque negotium hoc adohae, a qua ⌊serenissima domina mea⌋ iure merito immunis esse deberet, per duos integros menses apud suam maiestatem egissem nihilque solidi essem desuper consecutus. Interea vero, quo hoc sic a me tractatum est, acceptis pridie litteris a ⌊serenissima domina mea⌋ intellexi commissarios ⌊viceregis Neapolitani⌋ contra omnem aequitatem solutionem adohae ab officialibus serenissimae dominae meae extorsisse. Quod quantum a mutua necessitudine esset alienum et praerogativis atque immunitatibus ⌊serenissimae dominae meae⌋ contrarium, facile ⌊maiestas sua caesarea⌋ posset perpendere. Proinde summopere rogabam, cum etiam serenissimus ⌊Boemiae rex⌋ ad id intercederet, quod ⌊maiestas sua caesarea⌋ tandem desuper mentem suam declarare et iis negotiis iustum finem imponere vellet, ne cum tanta indignitate perpetuo Maiestati Vestrae Serenissimae imponeretur. Ad quod contracta fronte subtristis respondit se adhuc de hac adohae exactione
non habere scientiam, nihil etiam in iis fieri debere, quod iniustum esset et se iis rebus brevi velle intendere et efficere, quod propediem, quantum possibile esset citius, expeditio huius negotii fieri deberet. Accessit postea dominus ⌊praepositus Waltkirchen⌋, a quo transeundo ad missam pauca audivit et illum duobus verbis expedivit. Unde ⌊ille⌋ ad me conversus: „Quomodo vultis” — inquit — “Quod relationem in negotio Barensi faciam, quando neque sua negotia vult audire.” Haec omnia igitur adeo diffuse Maiestati Vestrae Serenissimae scribo, ut inde colligat, quomodo hic tractatur. Ego nullum non moveo lapidem, quantum in meo est intellectu, sicubi video aliquid, quod rebus mihi commissis commodare posset, ut semel ex hoc ergastulo liberarer; sed hactenus perdidi oleum et operam.
Venit ad me postero die dominus ⌊Sigismundus Loffredus⌋ instructus, ut certo reor, a ⌊caesare⌋ et cum mecum consedisset, praefatus est primum non esse aliam causam, ob quam ad me divertisset, quam ut me inviseret, cum iam ab aliquot diebus me non vidisset. Deinde inter colloquendum quaesivit quasi obiter a me, si fuissem nuper in curia. Dixi, me heri allocutum fuisse ⌊caesarem⌋ et non aliud responsum obtinuisse, quam tritum hoc: „Faciam, quam primum erit possibile”. Hoc vero „possibile” iam a tribus annis hucusque fuit impossibile, unde, inquam, non satis mirari possum, quid sibi tantae morae velint et quando hoc „faciam” conficietur. Ad haec ⌊ille⌋ composito ad gravitatem vultu: ,,Ego” — inquit — “Vobis consulerem, quod hoc tempore non adeo ⌊maiestatem caesaream⌋ sollicitaretis, donec redeat dominus ⌊magnus cancellarius⌋, qui propediem est venturus, quandoquidem maiestas sua illum revocavit et sic commode omnia poterint expediri.” Ad quod ego respondi me non ignorare, molestum esse ⌊maiestati caesareae⌋, quod toties a me interpellaretur, meque id invitus facere, verum tamen negotia mihi commissa, propter quae hic cum tanto dispendio tanto tempore ago, et quae tam indigne contra omnem aequitatem ⌊Neapoli⌋ tractarentur, me etiam reluctantem ad maiestatem suam protraherent. Quocirca satius esset, quo ⌊maiestas sua⌋ istiusmodi molestia et ego maiestatis suae indignatione carerem, ut tandem iis negotiis semel colophon imponeretur, quod ⌊ille⌋, ut solet semper, dicebat, “brevi futurum”. Sic inter nos fuit discessum. Hinc plane cognoscit Maiestas Vestra Serenissima, quod adhuc
cf. Verg. Ecl. 3.93 ⌊latet anguis in herbacf. Verg. Ecl. 3.93 ⌋. Protelant omnia in longum. Ego me adhuc ex iis, ut in dubiis fieri solet, satis explicare non possum.
De adventu domini ⌊magni cancellarii⌋, qui a ⌊caesare⌋ ad curiam revocatus est, adhuc tempus certum haberi non potest. Summopere cupio, quod ⌊bonus hic senex⌋ incolumis ad nos applicaret; sine eo difficulter in negotio Barensi finem habituri sumus, ideo, quod ipse in causa Barensi omnia tractaverit habeoque in eum singularem fiduciam, modo redeat, quod aequitati non deerit. ⌊Caesar⌋ ea in re tantum non fidit aliis, neque alii quicquam ausi sunt, quod ⌊viceregi⌋ displicere posset, unde omnia usque ad ⌊illius⌋ reditum reiiciuntur. Agit ad praesens ipse dominus ⌊cancellarius⌋ ⌊Genuae⌋ illicque cum periculo 24 Iunii applicuit parumque afuit, quin a 16 triremibus ⌊Gallorum⌋ captus esset. Et cum nunc haec litora circumquaque ⌊Galli⌋ occupant, difficilis ⌊illi⌋ erit reditus. ⌊Ipse⌋ igitur hinc ivit ex curia, ut videret ⌊patriam⌋, ad quam illi non est datus accessus, utpote cum ⌊dux Subaudiae⌋ per matrimonium confectum inter filiam ⌊regis Christianissimi⌋ et filium suum primogenitum cum ⌊Gallis⌋ sit in foedere, et cum ad praesens ⌊Helvicii⌋ cum Gallis iam sint ⌊Vercellis⌋ ⌊Mediolanum⌋ contendentes. Sic omni spe sua frustratus et praesertim ob hanc miram in ⌊Italia⌋ et ⌊urbe⌋ metamorphosim ⌊bonus vir⌋ cum magno suo detrimento et quadam indignitate redire cogetur.
Post novissimum colloquium, quod habui cum ⌊caesare⌋, monitus, ut scripsi, a domino ⌊Sigismundo Loffredo⌋, continui me, quousque dominus ⌊praepositus Waltkirchen⌋ in negotio Barensi nomine serenissimi ⌊Boemiae regis⌋ relationem fecisset. Quae, postquam facta erat, venit ad me dominus ⌊praepositus⌋ eodem die, hoc est 28 Iulii, quae duravit antequam fieret a 26 Iunii. Sic hic res regum, quae nullum ferunt emolumentum, tractantur. Dixitque mihi dominus ⌊praepositus⌋, quod in consilio privato hanc relationem iuxta memoriale a serenissimo ⌊Boemiae rege⌋ missum quam diligentissime fecisset, admonens ⌊caesarem⌋, quod maiestas sua utrisque regibus tam Boemiae, quam etiam Maiestati Vestrae Serenissimae in hac causa gratificari deberet, qui ultra mutuam necessitudinem novum et tam necessarium foedus inivissent, quodque desuper ⌊comitem Nogarollis⌋ cum claro responso expediret. Ad quod, dixit, ⌊caesarem⌋ respondisse, quod negotium Barense vellet ⌊consilio Arragoniae⌋ committere tractandum, ut ibidem videretur, quid ea in re fieri posset, ⌊comitemque Nogarollis⌋ se cum certo responso expediturum. Sic tandem haec relatio facta novos tractatus peperit, quasi per hos tres annos parum in iis per me fuerit tractatum. Tantum hucusque serenissimi ⌊Boemiae regis⌋ intercessio
profecit. Iam mihi, ut reor, magis credetur, si hic tamdiu nihil expedivi, quod non per me stetit neque quod in cura et diligentia mea quippiam magis possit desiderari, cum id semper egerim, quod pro captu mei intellectus potui.
Ne tamen mihi quicquam omisisse viderer, cum res in eo adhuc esset cardine, confeci subinde aliud memoriale ⌊caesari⌋, cuius exemplum hic inclusi, et 1527-07-30⌊paenultima Iulii1527-07-30⌋ iterum me ad curiam contuli invenique caesarem in mensa. Unde cum surrexisset, allocutus sum eum in hunc modum: quomodo iam aliquoties dedissem memorialia in negotio Barensi ⌊maiestati suae⌋ et quod illa a me clementer accepisset promisissetque iis intendere, et quod desuper tractari deberet, quod tamen hactenus non successisset resque semper in ulteriores moras reiceretur; qua de re cogerer illi iterum dare aliud memoriale, ne causa haec oblivione oblitteraretur, recensendo illi ea, quae in ipso memoriali habebantur, et quod summa omnium esset Maiestatem Vestram Serenissimam cum ⌊coniuge⌋ sua serenissima nihil novi a maiestate sua petere, id dumtaxat, quod dudum ante per confirmationem privilegiorum et per investituram suam concessisset, utpote quod Maiestas Vestra Serenissima cum coniuge sua in iis iuribus et consuetudinibus conservaretur, in quibus illustrissima olim domina ⌊dux Mediolani⌋ mater habita fuit et usque ad mortem conservata, praesertim cum hoc non solum mutua necessitudo atque ipsa aequitas, verum etiam serenissimus ⌊Boemiae rex⌋, frater suae maiestatis peteret ac postularet. Ad ea accipiens a me cartam humaniori vultu respondit, quod non deberem mirari, negotia haec hactenus non fuisse expedita, cum multa intervenerint impedimenta propter plurimas alias occupationes et turbines bellicos in ⌊Italia⌋, se tamen iam tandem effecturum, ut finem suum, quanto citius foret possibile, consequantur. Subintuli, cum quo mihi esset tractandum, ne necessarium esset semper ⌊suam maiestatem⌋ molestare, ut tandem finis aliquis haberi possit. Respondit, ut cum secretario ⌊Ioanne Lallemant⌋ agerem. Replicavi non esse rebus mihi commissis integrum cum ⌊illo⌋ me committere, qui alias manifeste sit partis adversae et totus viceregianus, volens superiori die facere commutationem pro ⌊ducatu Masoviae⌋, ad quem ⌊sua maiestas⌋ nullum haberet interesse. Ad haec me ⌊maiestas sua⌋ acutius inspexit, quasi innueret, me id non omnino sine ratione dixisse. Subintulit, ut cum
⌊consiliariis Arragoniae⌋ vel uno de illis, quem vellem, tractarem. Hinc ego ⌊Sigismundum Loffredum⌋ elegi. Ad eum ⌊maiestas sua⌋ dixit, se hoc memoriale meum, cuius in alia pagina habetur exemplum, ut ab ⌊illo⌋, quid in eo habetur edoceri possit, missurum et me paulo post desuper expediturum.
Cum sic res esset in incude, nolui ullam occasionem praetermittere, qua, donec ferrum canderet, non tractaretur paravique mihi per dominum de ⌊Lassau⌋ ad ⌊imperatricem⌋ aditum et postero die, quae fuit 1527-07-31⌊ultima Iulii1527-07-31⌋, cum iis tribus quadragenis sobellinorum, quas in omnem eventum per integrum annum apud me continueram, postquam a ⌊serenissima reginali maiestate⌋ fuerant ad me transmissae, ipsam dominam ⌊imperatricem⌋ accessi et illi imprimis nomine Vestrae Regiae et reginalis Maiestatis salutem dixi multaque bona precatus sum fecique congratulationem convenientem, quod sospes tantum orbi principem esset enixa; et in signum gaudii, quod ex eo partu reginalis maiestas concepisset, dedi illi has tres quadragenas sobellinorum, rogando, ut non id, quod donaretur, sed dantis animum grate susciperet, noluique data opera quicquam ab ea petere, ne viderer munus hoc ob quippiam aliud, quam propter nudam congratulationem dedisse. Habui tamen mecum in animo, si ex re se offerret, ut intercessionem in negotio Barensi ab ea ad ⌊maiestatem caesaream⌋ exposcerem, vel in aliud tempus commodius differrem. ⌊Illa⌋ cum sobellos nigerrimos vidisset et multo meliores, quam erant 5 istae quadragenae, quas ⌊Mosci⌋ donaverant ⌊caesari⌋, quandoquidem caesar ei etiam illas dederat, respondit mihi ore proprio, quod dominae meae ⌊reginae Poloniae⌋ sorori et affini suae carissimae multas haberet gratias pro ista congratulatione ac imprecatione susciperetque munus hoc gratissimo animo quodque illi omni gratitudine, ubi vicissim gratificari ei umquam posset, semper rependere esset propensa. Sic cum me dimisisset iamque essem in medio aulae cum domino de ⌊Lassau⌋, ille mihi dixit: „Si vultis, quod domina ⌊imperatrix⌋ aliquid facere debeat, confidenter dicite.” Respondi me nihil ad praesens aliud habere in commissis, si tamen ⌊sua maiestas⌋ imperialis velit benivolentiam suam in negotio Barensi ⌊serenissimae dominae meae⌋ apud ⌊caesaream maiestatem⌋ exhibere, quod illi rem gratissimam faceret atque necessariam. Statim me ⌊ille⌋ trahens manu ad ⌊imperatricem⌋ reduxit dicens, quod me adhuc audire deberet. Exposui ⌊maiestati suae⌋, quod nuper iterum coeptum esset in negotio Barensi tractari, unde quamvis adhuc ⌊serenissima
domina mea⌋ de iis non haberet scientiam, rogavi tamen, ut ad ⌊maiestatem caesaream⌋ intercederet, quo iis rebus finis semel imponeretur utque nihil aliud a maiestate caesarea peteret, quam quod serenissimam dominam in iis iuribus et consuetudinibus conservaret, in quibus illustrissimae olim dominae ⌊matri⌋ suae legitime successisset. Ad haec optimo vultu omnem operam ⌊maiestas sua⌋ pollicebatur exegitque desuper a me memoriale scriptum, quod dedi et illa hoc rursus dedit ⌊caesari⌋, quemadmodum mihi postero die dominus de ⌊Lassau⌋ significavit. Proiectum est semen, fructum exspectamus.
Eodem die misi ad dominum ⌊Sigismundum Loffredum⌋, si quid illi commissum esset necne. Renuntiavit mihi, quod ⌊caesar⌋ misisset sibi memoriale meum, quod illi nudius tertius dederam et quod desuper nihil velit facere, donec me convenisset. Unde me subinde ad ⌊eum⌋ contuli et longum de omnibus cum illo sum collocutus. Erat summa, quod Serenissima Vestra et ⌊reginalis maiestas⌋ a ⌊caesare⌋ nihil novi nullamque gratiam peterent, solummodo ut in privilegiis iuribus et consuetudinibus conservarentur, in quibus illustrissima olim domina ⌊dux Mediolani⌋ conservata fuit semper. Respondit ⌊se⌋ ea in re omnia facturum, quae eum decerent et quam primum relationem faceret, me etiam certiorem reddere, mirabaturque, quod ⌊caesar⌋ illi memoriale meum misisset. Dixi ei causam, quod eum ad tractandum elegissem, reiecto ⌊Ioanne Lallemant⌋, qui aperte parti faveret adversae. Placuit ⌊illi⌋ exceptio et operam suam pollicebatur. Sed timeo, ne in ⌊Scyllam⌋ vitata ⌊Charybdi⌋ incidam. Hactenus etiam apud ⌊istum⌋ nihil factum est, ad hunc usque diem non fecit relationem. De industria res protrahitur, donec ⌊cancellarius⌋ redeat. Nemo audet contra ⌊viceregem⌋, qui mirabilibus modis ex iis tumultibus Italicis ⌊Caietam⌋ evasit. Forsan adhuc gravius supplicium reservatur.
Ad 1527-08-01⌊primum diem Augusti1527-08-01⌋ venerunt ad me ad prandium illustrissimus dominus ⌊marchio Brandenburgensis⌋, dominus ⌊praepositus vicecancellarius imperii⌋ et quidam alii tam ⌊caesaris⌋ quam etiam ⌊imperatricis⌋ aulici et officiales celebratumque est festum totum duplex serenissimi principis domini ⌊Sigismundi Augusti secundi⌋ in ista ⌊Hispania⌋, ne hic soli de nato ⌊principe⌋ se iactent. Deus Optimus Maximus det ⌊illi⌋ eam salutem et felicitatem, quam hic omnes in votis habuimus. Iamque etiam passim hic scitur, nos habere iuvenem ⌊principem⌋, qui aliquando, Deo bene favente, nomini suo in omnibus respondebit.
Venit ad me 1527-08-03⌊tertia die Augusti1527-08-03⌋ dominus comes ⌊Nogarollis⌋ ferens luctum, cui ⌊pater⌋ suus bonus et doctus vir, cuius in principio istarum memini, mortuus est nuper in peste ⌊Romae⌋, dixitque [m]ihi, quod iam haberet a ⌊caesare⌋ expeditionem suam et quod in negotio Ba[rensi] ⌊Ioannes Lalmant⌋ nomine caesaris sibi respondisset, quod maiestas caesarea commissura est hoc negotium ⌊consilio Arragoniae⌋, ut in eo fiat omne id, quod iustitiae est consentaneum quodque sic votis domini ⌊regis Boemiae⌋ satis fieri posset. Unde consuluit, ut dominus ⌊Boemiae rex⌋ induceretur per Maiestatem Vestram Serenissimam, quod scriberet hic oratori suo ⌊Salinis⌋ ut hoc negotium ulterius sollicitaret apud ⌊caesarem⌋, quod mihi etiam non videtur incommodum, multiplicatis intercessoribus, ut nullum remedium relinquatur intactum.
Iam a duobus mensibus coeptum est ⌊hic⌋ sensim mori ex peste dicebaturque ⌊caesar⌋ hinc abiturus, sed quia vix unus aut alter erat mortuus, hucusque se continuit, 1527-08-06⌊sexta vero Augusti1527-08-06⌋ dominus ⌊Meteneus⌋ maiordomus ⌊caesaris⌋, qui illi praecedenti die servierat ad mensam, febribus acutis correptus in 24 horis fuit exstinctus. Qua de re ⌊caesar⌋ omnino abitionem hinc parat segregaturus se a negotiis et hominum consortio disceduntque hinc cotidie multi, licet adhuc in tanta hic hominum multitudine vix pestis esse notetur. Tantus animos hominum timor occupavit.
Ad istam famam de discessu ⌊caesaris⌋ contuli me iterum ad curiam cum domino ⌊marchione Brandenburgensi⌋ consedimusque in aula paulisper, subinde ⌊caesar⌋ ex cubili suo egrediebatur. Et cum primum me vidisset, ipse suapte ad me divertit fuitque, ut reor, opus sobellinorum. Dixi ⌊suae maiestati⌋, quomodo me superioribus diebus remisisset ad ⌊Ioannem Lalmant⌋, cum quo nihil potui efficere, et paulo ante ad ⌊S[i]gismundum Loffredum⌋, quem ipse ad id elegeram, quandoquidem sperassem, me de omnibus commodius cum eo tractaturum, quod etiam longe secus quam speraveram accidit, nihilque ab eo tempore, quo novissime negotium adohae et ⌊castri⌋ apud suam maiestatem agere coepissem, iam a tribus mensibus expedire potuissem. Quocirca rogabam, antequam ⌊maiestas⌋ sua hinc discederet, ut tandem per se negotium hoc determinandum assumeret, quo semel finis haberetur. Respondit mihi Germanice, quod alias raro fecit: Ich wils thun, sobald mirs müglich ist et hoc est, quod respondere solet semper. Hic haereo, rem hanc ulterius promovere neque cogere possum. Disceditque ⌊hinc⌋ cum ⌊imperatrice⌋ et ⌊infante⌋ versus ⌊Palenciam⌋ oppidum distans 8 leugis die Lunae 1527-08-19⌊19 huius mensis1527-08-19⌋. Ego adhuc incertus sum, ubi me continebo. Hodie hinc abiit mettertius dominus ⌊comes de Nassau⌋, cui mortuus est quidam familiaris dysenteria. Adeo omnes nunc aegritudines de peste sunt suspectae. Sic, quando iterum tractari poterit, nescio. ⌊Sigismundus Loffredus⌋ excusat se, quod adhuc relationem facere non potest propter pestis suspicionem, ob quam ⌊caesar⌋ iam paucos ad se admittit. Hoc erat, quod iam dudum sunt machinati, ut negotium ad ⌊cancellarii⌋ adventum, quem propediem ⌊Barchinonam⌋ venturum dicunt, protraherent. Adhuc parum sentio sobellos ⌊regem Boemiae⌋ et omnem meum extremum laborem profuisse. Ferendum est, quod mutare nequimus. Ego incidi in tempora haec et in ista negotia, ex quibus explicare me non possum. Iam toties supplicavi Maiestati Vestrae Serenissimae, ut me revocaret tandem, fessus ut ille, qui frustra in tabula fracta divorum atque hominum implorat auxilium, divinae voluntati et Maiestatis Vestrae Serenissimae arbitrio me humiliter submitto.
cf. Vulg. Prv 21.1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. ⌊Cor regis in manu Dei est.cf. Vulg. Prv 21.1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. ⌋
Pridie in festo Assumptionis gloriosissimae Virginis Mariae expedivit ⌊caesar⌋ ⌊ducis Moscoviae⌋ ⌊nuntios⌋. Quae expeditio qualis fuerat, ipse dominus ⌊praepositus vicecancellarius imperii⌋ apud me in cena mihi retulit compositis prius per hos dies cum eis tractatibus, in quibus nihil est conclusum, nam agere volebant vigore creditivarum litterarum, nescio quae foedera, non habentes ad ea specialia mandata. Unde cum iis omnibus sunt ad serenissimum ⌊Boemiae regem⌋ remissi. Et in iis foederibus — ut dominus ⌊praepositus⌋ mihi dixit — quando cum ⌊eis⌋ tractabatur, ⌊maiestas caesarea⌋ semper iussit Maiestatem Vestram Serenissimam includere, quod illi non satis aeque ferebant. Dixit etiam, quod promisissent ingentes contra ⌊Turcas⌋ suppetias ultra 50 milia equitum, quod hic visum est impossibile. De quo habitae sunt a ⌊caesare⌋ ⌊duci Moscoviae⌋ gratiae collaudatusque ut bonus Christianus, si in proposito persisteret. Nihil aliud cum ⌊eis⌋ actum, ut dominus ⌊propositus⌋ mihi retulit, qui de omnibus cum illis tractavit. Unde, ut scripsi, pridie misit ad istos ⌊nuntios⌋ dominus ⌊praepositus⌋, ut se pararent ad osculandas manus ⌊caesaris⌋, qui eos vellet expedire. Renuntiarunt ⌊illi⌋, quod non haberent mulas, qua de re accepit duas ab amicis , quas illis misit et cum eis unum de scribis suis, qui eos praecedebat ad curiam. Quod ⌊illi⌋ aegre ferebant primumque subsistebant nolentes ire cum hoc scriba, dicentes, quod aliqui domini deberent venire, qui eos ad curiam deducerent. Sed cum videbant ⌊se⌋ frustra exspectare, subsecuti sunt hunc scribam et eos hominum et puerorum turba multa. Cumque pervenissent ad ⌊caesarem⌋, porrexit ⌊illis⌋ manum et cum, nescio quid aliud, per interpretem loqui vellent, dixit illis ⌊praepositus⌋ nihil restare, quod loquerentur, omnia prius esse perlocuta, sicque, ut venerant, rursus ad eorum hospitium sunt perducti. Interrogavi de donis a ⌊caesare⌋. Respondit dominus ⌊praepositus⌋ ⌊caesarem⌋ ⌊illis⌋ persolvere sobellos et aliquid supra, ipsosque dicturos, quid eis donatum fuerit. Male de ⌊eis⌋ fuit contentus ⌊praepositus⌋ semper dixitque istiusmodi oratores ex ⌊Moscovia⌋ non cito huc redituros addens: “Maledictus sit iste scriba, qui posterius ⌊illis⌋ scribet salvum conductum, ut per ⌊regnum Poloniae⌋ huc ire possint; habuit enim cum eis sine emolumento multos labores habitique sunt ab omnibus fere pro bestiis.” Libenter rediissent per ⌊Galliam⌋, sed per mare redire coguntur nemoque cum ⌊eis⌋, ut cum aliis prius, remittitur pro conductore ibuntque suis impensis. Novissimi ante ⌊istos⌋ reducti sunt per ⌊Galliam⌋ expensis ⌊caesaris⌋ usque ad ⌊Austriam⌋. Iam hic coeperunt nosci et vilescere. Dederant ⌊caesari⌋ quendam equum Bachmat, quem caesar dedit ⌊magistro stabuli⌋, ille rursus famulo suo; nesciunt cum istiusmodi equis agere. Unde ego illum, ut credo, pro 10 ducatis empturus sum, valeret plus apud nos. Discedunt hinc ⌊isti Mosci⌋ cras, non omnimode contenti.
Expedivit etiam eodem die ⌊caesar⌋ dominum ⌊Minkewicz⌋, oratorem ⌊ducis Saxoniae⌋ et alium ⌊Georgium Schilling⌋, marchionis ⌊Ioachimi Brandenburgensis⌋, qui multa contra duces ⌊Pomeraniae⌋ hic egit, sed non omnia assecutus est, quae voluit. Est etiam hic ⌊praepositus Coloniensis⌋ comes quidam, qui adhuc non potest absolvi, quemadmodum multi alii.
Allatum est huc, nescio quo rumore, serenissimum ⌊Boemiae regem⌋ opera et adminiculo Maiestatis Vestrae Serenissimae ⌊palatinum Transsilvaniae⌋ profligasse totamque ⌊Hungariam⌋ subiugasse, de quo cotidie certiora nova exspectantur.
Fuit etiam hic dictum in aula publice, Maiestatem Vestram Serenissimam oratores suos ad ⌊regem Christianissimum⌋ misisse et quod illi huc etiam venire debuerant. Quod quanto me gaudio replevit,
scribi nequit ferebanturque fuisse ⌊Lugduni⌋ in principio Maii. Sperabam enim, quod me quispiam hinc erat liberaturus, sed cum neque ⌊oratores Galli⌋, qui hic sunt, ea de re sciunt quicquam, neque hactenus aliquis venit, destituit me spes et priorem indui animum, quem, ut possum, feram aequanimiter, donec Deus mei misertus cordi Maiestatis Vestrae Serenissimae indiderit voluntatem, qua me aliquando ex tam longinquo et ad praesens periculo<so> exilio revocare dignabitur.
Decreveram multa alia, quae hic aguntur, longo iterum volumine Maiestati Vestrae Serenissimae perscribere supplereque id, quod propter chiragram meam superioribus mensibus omiseram, sed posta iterum citius, quam mihi significatum fuit, per ⌊Galliam⌋ secreto per mercatores ⌊Welzeros⌋ hinc discedit. Congessi igitur plurima in compendium, quae planius et abundius scribi oportuit, de quibus nactus tempus magis spatiosum aliquando latius. Ad praesens itaque non restat aliud, quam quod me humillime Maiestati Vestrae Serenissimae, ut domino meo clementissimo, commendo et rogo, absentis sui servi, qui praedecessoribus Maiestatis Vestrae longo tempore et ipsi Maiestati Vestrae a tempore coronationis suae felicissimae in multis laboribus et periculis terra marique fideliter servivit, clementem aliquando rationem habeat, et cum aliis, qui ne pedem quidem in servitio Maiestatis Vestrae Serenissimae ad lapidem offenderunt, beneficia distribuit, mei etiam non obliviscatur, qui fui saepius et nunc sum serviendo Maiestati Vestrae Serenissimae cum corpore toto et anima in discrimine, a quo me nemo, nisi Deus ipse per immensam suam misericordiam poterit liberare. Timendum enim est, quemadmodum in ⌊Italia⌋ et ⌊Portugalia⌋, quod pestis haec, quae iam hic sensim serpere coepit, omnes has regiones occupabit, quandoquidem in hoc mense et subsequentibus commoda ad id subveniunt tempora.
⌊Caesar⌋, ut intellexi, coepit valde timere et ego de eo timeo, quod scripsi in secunda pagina de 25 Octobris futuri. Deus Omnipotens custodiat eum et nos omnes.