Reverendo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, amico gratioso et
honorando
Reverende
in Christo Pater et Domine, domine et amice gratiose semperque honorande.
Praemissa mei diligentissima commendatione.
Salutem et ad omnia praestanda cupidam voluntatem.
Acceptis ⌊⌋ per cubicularium Vestrae Reverendae Dominationis ad me missis intellexi Reverendam Dominationem Vestram velle fieri excusatum, quia ⌊Posnaniae⌋ pro tempore superioribus ⌊⌋ suis mihi declarato constitui non possit. Huic rei minime admiror. Immo longe maiori admiratione detinerer, si Vestra Reverenda Dominatio hodie, prout scripserat, ⌊Poznaniae⌋ constituatur, cum sacra ⌊maiestas regia⌋ satis promptum discessum Vestrae Reverendae Dominationis declarare dignata est. Dederam ego litteras meas ad ⌊suam maiestatem⌋ cupiens ab hoc itinere legationis huius obeundae fuisse liberum et absolutum. ⌊Regia tandem maiestas⌋ nuperrime per cubicularium suum mihi significavit non quod liber esse debeam, sed ut eo celerius me itineri accingar, et ob eam causam nondum paratus sum, prout fieri debeat. Videtur, quod paucis diebus negligemus diem assignatum per serenissimum ⌊regem Romanorum⌋, si Vestra Reverenda Dominatio equis suis indulgens parvos sequetur nocturnos, visumque esset ex ⌊Iuniwladislavia⌋ proficisci in ⌊Trzemesnam⌋, tandem alio die ⌊Gneznam⌋. Rursus in ⌊Pobyedziska⌋ oppidum, exinde intrare ⌊Posnaniam⌋ ibique per diem ad maximum per duos equis ex ea itione per aestum lassis, prout mihi Vestra Reverenda Dominatio id explicat, indulgere parvaque illos statione recreare. Interim vero ego ⌊Posnaniam⌋ accurram, ut felici omine iter coeptum arripiamus ⌊Vratislawiae⌋que quam primum constituamur. Quamvis hoc tempore servitores mei hinc inde dispersi sunt, dabo tamen operam, ut voluntati Vestrae Reverendae Dominationis satisfiat, quomodo litterae ⌊Vratislawiam⌋ celeriter mitterent.
Commendo me tandem in gratiam Vestrae Reverendae Dominationis, quam diu et feliciter a Domino valere opto.
Datae ⌊Znene⌋, die Ascensionis Domini MDXXXVIII-o.
Eiusdem Vestrae
Reverendae
Dominationis ⌊Ianussius a Lathalicze⌋ pallatinus Posnaniensis etc.
Postscript:
Sua ⌊maiestas regia⌋ litteris suis significavit nullam moram committi, si ultra tempus designatum paucis diebus neglectum fuerit, ut id fieri oportet exigente necessitate ad celerem expeditionem faciendam.
Iterum atque iterum Vestra
Reverenda
Dominatio a Domino valeat.