BCz, 1595, p. 1211
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime.
Commendata servitute mea in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae.
⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae legi ⌊maiestati regiae⌋ et schedam in litteris inclusam in manus suae maiestatis tradidi. ⌊Ipsa⌋ eam legit et nemini ostendit. Credo, postea conscidit, ut solet eiusmodi schedas.
De lacu ⌊Drausen⌋ respondit ⌊maiestas regia⌋, quod lacus ille non est hypothecatus, sed ad certum tempus tantummodo certa summa locatus, cuius temporis annus adhuc superest neque hoc anno aliquid aliud statuetur. Quare ego arbitror consultum, ut ⌊domini Elbingenses⌋ rem suam intra hunc annum curent, nam sunt, qui pluris multo conducere volunt ⌊lacum⌋ illum.
Articuli illi Prutenici reperiri non possunt, sed si reperientur vel per Dominationem Vestram Reverendissimam mittentur, confirmabuntur.
BCz, 1595, p. 1212
Decretum ⌊maiestatis regiae⌋ in causa ⌊Voskova<e>⌋ confeci et illud vel ipse dominus ⌊Gedanensis castellanus⌋, vel servitor eius Dominationi Vestrae Reverendissimae afferet. Schedam orig. Scedam⌈SchedamSchedam orig. Scedam⌉ etiam mihi cratulam or statutam⌈cratulamcratulam or statutam⌉ tum mittam. ... illegible⌈...... illegible⌉ De domino ⌊episcopo Culmensi⌋ ⌊maiestas regia⌋ factura est omnia, quando eius litterae advenient.
De negotio domini ⌊Slussevski⌋ sic videtur ⌊maiestati regiae⌋, ut citetur et, cum utraque pars comparebit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, regia maiestas interpretabitur privilegium hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉, de quibus marcis intelligi debea hidden by binding⌈[bea]bea hidden by binding⌉t, Prutenicis an Polonicis. Tametsi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ nunc etiam videtur ⌊maiestati suae⌋, ut Prutenicae solvantur, novi tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ instituti.
BCz, 1595, p. 1213
Haec fere equum conscendens scripsi, quare ignoscet Dominatio Vestra Reverendissima festinationi meae.
Cuius gratiae me iterum atque iterum commendo et ⌊domino Culmensi⌋ atque ⌊domino a Verden⌋ per illam commendari cupio.
Opto Dominationi Vestrae Reverendissimae bonam et diuturnam valetudinem, felicitatem prolixam.