Letter #375
Balthasar MERKLIN von Waldkirch to Ioannes DANTISCUSPalencia, 1527-10-07
received Paredes de Nava, [1527]-10-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Iohanni Dantisco etc., serenissimi regis Poloniae apud caesaream [maie]statem oratori, suo uti fratri colendissimo domino
Magnifice Domine et compater observandissime,
Commendationem plurimam.
Quod Magnificentia Vestra dolet id, idem et ego plurimum. De absentia tanti domini amici et fratris sileo compatris, sed uterque ferat animo aequo, nam haec diutius quam per dies fere X non durabunt.
Nescio, quod scribit noster Waldesius Dominationi Vestrae. Ego scribo, quod totus mundus ab hinc recedit, caesar ad diem Iovis, noster magnus cancellarius, uti dicitur, die Mercurii, Aleman pariter vel citius, unde nihil aliud restat, quam hospitia praeparare Burgis et se quivis illic conferat, ubi Deo dante omnia neglecta recuperabimus.
Nihil novi ex Alemania, minus de Hungaria. Res vadunt suo quocumque ordine, tamen quo — nescitur. Dominus de Rodendorff ista nocte praeterita recessit, quem ego usque ad Torocremado tota ista nocte conduxi. Ioachimus noster sequetur per postam adhuc non expeditus. Nugigeruli duo ita frequentantur sua mendacia, quod scandalum sit audire.
Valedixi nomine Dominationis Vestrae praefato Ioachimo, qui mirum in modum agit gratias Magnificentiae Vestrae.
Quae una cum commatre et filia totaque familia bene valeat, ea semper praecipiet.
Ex Palentia, die VII Octobris, tarda hora, anno etc. XXVII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Baltasar di Waltkirchen vicecancellarius, compater