Letter #375
Balthasar MERKLIN von Waldkirch to Ioannes DANTISCUSPalencia, 1527-10-07
received Paredes de Nava, [1527]-10-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Iohan(ni) Dantisco etc., serenissimi regis Poloniae apud caesaream maie paper damaged⌈[maie]maie paper damaged⌉statem oratori, suo uti fratri colendissimo domino
Quod Magnificentia Vestra dolet id, idem et ego plurimum. De absentia tanti domini amici et fratris sileo compatris, sed uterque ferat animo aequo, nam haec diutius quam per dies fere X non durabunt.
Nescio, quod scribit noster Waldesius Dominationi Vestrae. Ego scribo, quod totus mundus ab hinc recedit, caesar ad diem Iovis, noster magnus cancellarius, uti dicitur, die Mercurii, Aleman pariter vel citius, unde nihil aliud restat, quam hospitia praeparare Burgis et se quivis illic conferat, ubi Deo dante omnia neglecta recuperabimus.
Nihil novi ex Alemania, minus or numquam⌈minusminus or numquam⌉ de Hungaria. Res vadunt suo quocumque ordine, tamen quo — nescitur. Dominus de Rodendorff ista nocte praeterita recessit, quem comitare ego usque ad Torocremado tota ista nocte conduxi. Ioachimus noster sequetur per postam adhuc non expeditus. Nugigeruli duo ita frequentantur sua mendacia, quod scandalum sit audire.
Valedixi nomine Dominationis Vestrae praefato Ioachimo, qui mirum in modum agit gratias Magnificentiae Vestrae.
Quae una cum commatre et filia totaque familia bene valeat, ea s(em)p(er) praecipiet.
Ex Palentia, die VII Octobris, tarda hora, anno etc. XXVII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Baltasar di superinscribed⌈didi superinscribed⌉ Waltk(irchen) vicecancellarius, compater