Per hos annos post discessum m[eum] ex ⌊Hyspania⌋ plures a te habui litteras[1], quibus interdum, quamdiu meae vid[e]baris morem gerere voluntati, respondi, cum autem aliud me<di>t[a]baris, exigens a me, qui nihil tibi debeo, ducentos praesen[ti] pecunia ducatos, respondere distuli. Contendebas enim ⌊hoc, q[uod] meum esse⌋ asseverabas, ut a te emerem. Idipsum non postulass[es] a me, si meum fuisset, quis enim hoc, quod suum est, emit? Quandoquidem scis, cum quo in ⌊Hispali se[u] Sivilia⌋ prope hortum inclusa commiscebaris: illi, quod suum est, erat mittendum – ego , quod alterius est, eo in casu emere non soleo. Quod tibi ⌊filiaeque tuae⌋ aliquamdiu bene feci, humanitatis meae fuit, non debiti. Quod bene facere destiti, tuae ads[cri]be temeritati, quae condiciones gratuito tibi oblatas imprudenter reiecisti. Ne tamen ⌊filia tua⌋ iam, ut reor, fere adulta sibi et meo nomini fiat dedeco[ri], hoc spiritualis et putativi patris in te et illam, si boni consul[u]eris, praestabo propter Deum beneficii, ut illam dominus ⌊Henricus Ehinger⌋, cui ob id scripsi, ad se recipiat, illique, quousque
commode ad me perferri possit, de omnibus meis impensis provideat. Tibi vero singulis annis, quamdiu sum in vivis, viginti ducatos per ⌊Fuggaros⌋, non ex debito vel merito, verum ex Christiana pietate, ut vitam Deo tandem placentem relicta priore instituas, sum daturus. In tuo erit arbitrio, si hanc meam benignitatem suscipere velis. Vale, aliudque cum ⌊filia tua⌋ a me non spera.
[1 ] Dantiscus left Spain for good in 1529. The editor knows of 9 letters from Isabel Delgada to Dantiscus from the years 1529-1537 that he could have received before March 16, 1537, but the latest of these is dated August 17, 1531. These letters contain requests for financial assistance and suggestions that the family come together again, but in none of them does Isabel Delgada propose entrusting her daughter to Dantiscus. Clearly, Dantiscus is referring here to letters unknown to us from the years 1531-37