Letter #3892
[Ioannes DANTISCUS] to [Samuel MACIEJOWSKI]s.l., [ca. 1543-01-01]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime atque plurimum observande.
Salutem et obsequiorum meorum officiosam commendationem.
Post eas litteras, quas nuper nuntius meus a Dominatione Vestra Reverendissima mihi reddidit, binas accepi alias. Quod in prioribus de incommodis valetudinis meae Dominatio Vestra Reverendissima commiserationem habeat, gratias ago benevolentiamque Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam semper agnovi in me solidam, animo accepi gratissimo. Ceterum, quod Deus pro peccatis meis de me statuit, ferendum est. Cuius clementem castigationem in ea, quam ipse dat, patientia libenter suscipio. Hinc fit, quod adhuc dictaturam non deposui, licet ea dignitas invito accessit. Dabit igitur alieno calamo veniam.
Res Danicae satis perturbatae, quae etiam per malos consultores usque ad nos se extendunt, quomodo pacari debeant, nondum video. Neque profuturum puto, si a maiestate regia quispiam in Daniam mittatur, cum de pace cum eo, cui potiores vires sunt, tractari soleat. Quin potius expedire existimo, si cum serenissimo Romanorum rege et caesarea maiestate, quae hoc bellum suscipere coacta est, per serenissimum regem nostrum litteris ageretur illius sententiae, quam serenissimae maiestati regiae descripsi.
Quodsi subditis serenissimae maiestatis regiae ad vernum tempus libera navigatio, quam serenissima regina Maria interdixit, non permittetur, omnes ditiones serenissimae maiestatis regiae, maxime autem regnicolae ad Vistulae ripam, irrecuperabilia damna sentient. Si caesari bellum est cum Danis, qui illud excitarunt, ipsi viderint. Non igitur subditi serenissimae maiestatis regiae, quae cum caesare mutua amoris et necessitudinis [] iuncta est, damnum patiantur, qui caesareas di[tiones] ... multis, quibus illae egent, et praesertim annonis su..., quod si per serenissimum Romanorum regem caesareae [maiestati]observantia [faci]le declarabitur, non solum subditis serenissimae maiestatis [regiae] ... [li]beram navigationem permittat, verum etiam ...orabit. Regi vero Daniae a serenissima maiestate [regia] ... [scribi] [po]sset, ut angustias freti Danici [subditis serenissimae maiestatis regiae] non occluderet, alioqui grande in se ...s ordinisque equestris Regni ... angustiis illis occlusis, cum ...ias Gedanum advehant, per vilitatem illorum ob istiusmodi occlusionem intolerabilia detrimenta percipiant. Tales litterae, si serio et his argumentis, quae ad eius rei promotionem pertinent, scribentur, eo addito, quod hinc facilius cum caesariani{a}s de pace agi possit, non puto Daniae regem serenissimae maiestatis regiae voluntati reluctaturum.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima a me postulat in causa citatorum, his mitto adiunctum. Ex eo, quae videbuntur, Dominatio Vestra Reverendissima colligi committat. Citatos vero non esse venturos, nondum apud illos certo statutum est, sed praemittitur huius rei fax syndicus, ut anticipet terminum, neque, ut arbitror, vacuus veniet. Quae offerentur, accipienda sunt.
De reliquo non est, quod Dominationem Vestram Reverendissimam commoneam. Consilium meum de sedando tumultu serenissimae maiestati regiae scripsi fusius, quod hic Dominatio Vestra Reverendissima tribus accipiat verbis. Syndicus, contianator(!) et ludi magister ex urbe pellantur triumviratusque , de quo prius scripsi, in citatis compescatur. Ad eum modum omnia in ea civitate erunt pacata et tranquilla. Si tamen serenissima maiestas regia gratiam citatis facere voluerit et (quod adhuc censeo) causam hanc in comitia nostra veris proximi reiciendam committendamque putaverit, commendationis meae prius pro his citatis interpositae non velit oblivisci, quo suspicione solutus in posterum, quae in rem regiam erunt, commodius expiscari possim.
Servitori Dominationis Vestrae Reverendissimae Locc{c}a canonicatus apud ecclesiam meam possessionem tradi ... conventu pro festo Sanctorum Trium Regum M[arienburgi] ... futurum praenosco serenissimae maiestati regiae descripsi. Terr... [Dominatio Vestra] Reverendissima de regiis scripsit n[egotiis] ... non deberent, non posset f... perturbationem, summopere sc... mutua inter nos fide ... quam partem sentit ab eius ... et quae magis illas infectas esse eu.... Cui cupio commendatiss[imum] ... alios multos ...[omnia precor fau]stissima.
Datae ut [supra].