Post eas ⌊⌋, quas nuper ⌊nuntius meus⌋ a Dominatione Vestra Reverendissima mihi reddidit, ⌊⌋ accepi alias. Quod in ⌊⌋ de incommodis valetudinis meae Dominatio Vestra Reverendissima commiserationem habeat, gratias ago benevolentiamque Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam semper agnovi in me solidam, animo accepi gratissimo. Ceterum, quod Deus pro peccatis meis de me statuit, ferendum est.
Cuius clementem castigationem in ea, quam ipse dat, patientia libenter suscipio. Hinc fit, quod adhuc dictaturam non deposui, licet ea dignitas invito accessit. Dabit igitur alieno calamo veniam.
Res Danicae satis perturbatae, quae etiam per malos consultores usque ad nos se extendunt, quomodo pacari debeant, nondum video. Neque profuturum puto, si a ⌊maiestate regia⌋ quispiam in ⌊Daniam⌋ mittatur, cum de pace cum eo, cui potiores vires sunt, tractari soleat. Quin potius expedire existimo, si cum serenissimo ⌊Romanorum rege⌋ et ⌊caesarea maiestate⌋, quae hoc bellum suscipere coacta est, per serenissimum ⌊regem⌋ nostrum litteris ageretur illius sententiae, quam serenissimae maiestati regiae ⌊⌋.
Quodsi subditis serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ ad vernum tempus libera navigatio, quam serenissima ⌊regina Maria⌋ interdixit, non permittetur, ⌊omnes ditiones⌋ serenissimae maiestatis regiae, maxime autem regnicolae ad ⌊Vistulae⌋ ripam, irrecuperabilia damna sentient. Si ⌊caesari⌋ bellum est cum ⌊Danis⌋, qui illud excitarunt, ipsi viderint. Non igitur subditi serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋, quae cum ⌊caesare⌋ mutua amoris et necessitudinis [] iuncta est, damnum patiantur, qui caesareas di[tiones] ... multis, quibus illae egent, et praesertim annonis su..., quod si per serenissimum ⌊Romanorum regem⌋ ⌊caesareae [maiestati]observanti⌋a [faci]le declarabitur, non solum subditis serenissimae ⌊maiestatis [regiae]⌋ ... [li]beram navigationem permittat, verum etiam ...orabit. ⌊Regi⌋ vero ⌊Daniae⌋ a serenissima ⌊maiestate [regia]⌋ ... [scribi] [po]sset, ut ⌊angustias freti Danici⌋ [subditis serenissimae maiestatis regiae] non occluderet, alioqui grande in se ...s ordinisque equestris ⌊Regni⌋ ... angustiis illis occlusis, cum ...ias ⌊Gedanum⌋ advehant, per vilitatem illorum ob istiusmodi occlusionem intolerabilia detrimenta percipiant. Tales litterae, si serio et his argumentis, quae ad eius rei promotionem pertinent, scribentur, eo addito, quod hinc facilius cum caesariani{a}s de pace agi possit, non puto ⌊Daniae regem⌋ serenissimae maiestatis regiae voluntati reluctaturum.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima a me postulat[1] in causa ⌊citatorum⌋, his mitto adiunctum. Ex eo, quae videbuntur, Dominatio Vestra Reverendissima colligi committat. ⌊Citatos⌋ vero non esse venturos, nondum apud illos certo statutum est, sed praemittitur huius rei fax syndicus, ut anticipet terminum, neque, ut arbitror, vacuus veniet. Quae offerentur, accipienda sunt.
De reliquo non est, quod Dominationem Vestram Reverendissimam commoneam. Consilium meum de sedando tumultu serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ scripsi fusius, quod hic Dominatio Vestra Reverendissima tribus accipiat verbis. Syndicus, contianator(!) et ludi magister ex ⌊urbe⌋ pellantur triumviratusque[2] , de quo prius scripsi, in ⌊citatis⌋ compescatur. Ad eum modum omnia in ea ⌊civitate⌋ erunt pacata et tranquilla. Si tamen serenissima ⌊maiestas regia⌋ gratiam ⌊citatis⌋ facere voluerit et (quod adhuc censeo) causam hanc in ⌊comitia nostra⌋ veris proximi reiciendam committendamque putaverit, commendationis meae prius pro his citatis interpositae non velit oblivisci, quo suspicione solutus in posterum, quae in rem regiam erunt, commodius expiscari possim.
Servitori Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊Locc{c}a⌋ canonicatus apud ecclesiam meam possessionem tradi ... conventu pro festo Sanctorum Trium Regum M[arienburgi] ... futurum praenosco serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ ⌊⌋. Terr... [Dominatio Vestra] Reverendissima de regiis scripsit n[egotiis] ... non deberent, non posset f... perturbationem, summopere sc... mutua inter nos fide ... quam partem sentit ab eius ... et quae magis illas infectas esse eu.... Cui cupio commendatiss[imum] ... alios multos ...[omnia precor fau]stissima.
[1 ] There is no mention about citati in two preserved of ⌊⌋ to which Dantiscus answers now; cf. previous ⌊⌋ of Maciejowski
[2 ] triumviratus perhaps three districts of Gdańsk, cf. IDL ⌊⌋: Dieweil drei quartir der stadt, / wie wir hie aus gemeiner rede bericht, / von Ewer Erbarkeit begert und angehalten hab, / das in die communion under beider gestalt / und lutterische (: die sie evangelische prediger nennen :) wurden zugelassen, / ist konigliche maiestet, do die solchs nicht aus unklarem gerucht vorstanden, / nicht ane ursach, / wie uns in sonderheit geschrieben, / schwermutig geworden / und allerley dobei bedacht.; previous letter to Maciejowski, concerning triumviratus in not preserved