Letter #3899
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [possibly Mikołaj PŁOTOWSKI]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-09-28
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobilis Domine, amice in Christo dilecte.
Salutem et felicitatem.
Reddidit heri nobis is nuntius generosi domini Stanislai Costka de Stangenberg, castri Marienburgensis et harum terrarum thesaurarii Golubensisque capitanei, compatris nostri carissimi, litteras, quibus post eius Cracoviam versus profectionem, quod rescribamus, non habemus . Hunc tamen nuntium sine nostris redire noluimus, ut illis saltem Dominationem Vestram inviseremus, quam ut generosae dominae commatri nostrae coniugi ipsius domini thesaurarii honestissimae, virgini Christinae atque filiae nostrae ex baptismo [susc]eptae, a nobis plurimam salutem atque omnia faustissima precari nosque solita benevolentiae observantia Dominatio Vestra prosequi velit, oramus.
Eamque feliciter valere optamus.
Ex arce nostra Heilsberg, XXVIII Septembris MDXLII.