Reddidit heri
nobis is ⌊nuntius⌋ generosi domini ⌊Stanislai Costka de Stangenberg⌋, ⌊castri Marienburgensis⌋ et ⌊harum terrarum⌋ thesaurarii
Golubensisque capitanei, compatris nostri carissimi, ⌊⌋, quibus post ⌊eius⌋ ⌊Cracoviam⌋ versus profectionem, quod rescribamus, non habemus . Hunc tamen nuntium sine nostris redire noluimus, ut illis saltem Dominationem Vestram inviseremus, quam
ut generosae dominae ⌊commatri nostrae⌋ coniugi ipsius domini ⌊thesaurarii⌋
honestissimae, ⌊virgini Christinae⌋ atque filiae nostrae ex baptismo [susc]eptae, a nobis plurimam salutem atque omnia faustissima precari nosque solita benevolentiae observantia Dominatio
Vestra prosequi velit, oramus.
Eamque feliciter valere optamus.