Letter #3915
[Ioannes DANTISCUS] to [Tiedemann GIESE]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-03
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime etc.,
Heri mihi redditae sunt a serenissima maiestate regia litterae, quarum exemplum habet scheda. Quod item in litteris adiunctis ad magnificos dominos palatinos, Reverendissimae Dominationis Vestrae vicinos, dedi, gratum mihi faciet, si, ut ad eos perferantur, efficiet, quo nobilitas temporius sciat, quomodo in lustratione se gerere debeat. Scripsi etiam ea in re magnifico domino palatino Marienburgensi, quas misi per alium nuntium.
Pro novis, quae nuper a Dominatione Vestra Reverendissima habui, ago gratias et referrem non gravate, si quid istiusmodi apud me esset. Scribitur mihi serenissimam maiestatem regiam pro aetate satis recte valere. Habui a domino Sigismundo ab Herberstein litteras, quibus scribit, quod praeter spem omnia, quae voluit, assecutus sit pro serenissima regina iuniore etc. Iam puto, quomodo ea habeant, Dominationem Vestram Reverendissimam accepisse.
Cui cupio esse commendatissimus hidden by binding⌈[mus]mus hidden by binding⌉ et omnia precor faustissima.
Ex Heilsperg, III Aprilis 1545.
Postscript No. 1:
In gentilium nostrorum negotio nihildum fuit actum etc.
Postscript No. 2:
Reverendissime mi Domine.
Si fortassis molestum erit litteras iunctas dominis palatinis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉, ut rogavi, transmittere, commisi huic nuntio, ut eas ferat. Confido hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ tamen, quod in eo precibus meis concedet, vicissim in rebus magis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ arduis Dominationi Vestrae Reverendissimae obsecuturus. Si quid novi habeat, rogo, me faciat participem etc.