Letter #3920
[Ioannes DANTISCUS] to Tiedemann GIESEHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-29
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino Culmensi
Reverendissime etc.
Cum domino iudice Culmensi, qui cum domino Luca Gluchovski huc ad me divertit, a quo Dominationis Vestrae Reverendissimae accepi litteras, non pauca contuli. Qui cupide videtur Dominationis Vestrae Reverendissimae favorem quaerere et benevolentiam. Is, cum illi statum causae cum oblatione Dominationis Vestrae Reverendissimae ad primam vacantiam declarassem, magnas habuit gratias et se obsecuturum recepit, modo a filio ea in re haberet facultatem. Cui ob id iterum se scripturum pollicitus est. Quodcumque respondebit, Dominationem Vestram Reverendissimam non celabit, priusquam eam facultatem nactus fuerit, se in hoc negotio nihil solidi ad compositionem cum Dominatione Vestra Reverendissima transigere posse asserit, sicque se in omnibus gerere statuit, ut uberiorem gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae assequatur. Quae si qua in parte sit offensa, a me oravit, ut illam mea commendatione apud Dominationem Vestram Reverendissimam resarciam. Eum itaque una mecum commendatissimum esse Dominationi Vestrae Reverendissimae plurimum cupio.
Cui omnia precor faustissima.
Ex Heilsberg, XXIX Iunii MDXLV.