Heri sub vesperum applicuit hic nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae, a quo eiusdem ⌊⌋ acceptas et perlectas abundae intellexi neque fuissem gravatus satisfacere desiderio Reverendissimae Dominationis Vestrae, si mihi integrum fuisset. Ceterum video rem ⌊Warmiae⌋ sic institutam, ne nuntii ⌊capituli⌋ ⌊huc⌋ ad me sunt diversuri, sed recta ad Reverendissimam Dominationem Vestram concessuri, ut ex litteris venerabilis domini ⌊Tidemanni⌋ custodis (quas hodie circiter horam diei octavam accepi et per opportunitatem remittendas<)> plane intelliget. Hinc est, ut institutum ⌊capituli⌋ ac nuntiorum eius aequi bonique consulere oporteat.
Probaretur autem mihi, quod Dominatio Vestra Reverendissima in casu, quo negotium hoc coadiutoriae et articulorum[1] istic finiri nequiret, cum nuntiis ⌊capituli⌋ (quod non dubito, nequaquam austeris, verum humanis et familiaribus sermonibus tractabit) ita conveniret, ut vel nunc recta inde huc una cum Reverendissima Dominatione Vestra venirent, vel saltem ad alterum quempiam certum diem tam Dominatio Vestra Reverendissima, quam ipsi nuntii, hic constituerentur ad tentandum, si citra ulteriorem capituli deliberationem ea res confici posset.
Alia, quae modo scribam, non habeo, de omnibus enim iam ante habet mentem et consilium meum Reverendissima Dominatio Vestra. Cui hoc tantum adiciendum putavi, quod non esset magnifacienda solutio illa debitorum in articulis expressa, si modo ea debitorum pecunia non in privatam personarum partitionem, sed in publicam ecclesiae utilitatem per capitulum consensu praelati sui conciteretur.
Reverendissimam Dominationem Vestram servet et fortunet in omnibus Christus.
[1 ] From the mid-15th century, the ⌊Ermland Chapter⌋ presented every bishop elect with election capitulations (the articuli iurati) for him to sign. These obligated the bishop to defend the rights and privileges of the Church in ⌊Ermland⌋ and to recognize that the ⌊Chapter⌋ and the bishop were partners in managing the ⌊diocese⌋. The capitulations also concerned more detailed issues of finances and jurisdiction. (Cf. ⌊⌋, p. 75, 76, 209, and also Articuli iurati Episcopi Ioannis Dantisci (copy from the 16th/17th century AAWO, Dok.Kap.A4/36))