Letter #4119
[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-04-05
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Episcopo Culmensi
Heri sub vesperum applicuit hic nuntius Reverendissimae Dominationis Vestrae, a quo eiusdem litteras acceptas et perlectas abundae intellexi neque fuissem gravatus satisfacere desiderio Reverendissimae Dominationis Vestrae, si mihi integrum fuisset. Ceterum video rem Warmiae sic institutam, ne nuntii capituli huc ad me sunt diversuri, sed recta ad Reverendissimam Dominationem Vestram concessuri, ut ex litteris venerabilis domini Tidemanni custodis (quas hodie circiter horam diei octavam accepi et per opportunitatem remittendas<)> plane intelliget. Hinc est, ut institutum capituli ac nuntiorum eius aequi bonique consulere oporteat.
Probaretur autem mihi, quod Dominatio Vestra Reverendissima in casu, quo negotium hoc coadiutoriae et articulorum istic finiri nequiret, cum nuntiis capituli (quod non dubito, nequaquam austeris, verum humanis et familiaribus sermonibus tractabit) ita conveniret, ut vel nunc recta inde huc una cum Reverendissima Dominatione Vestra venirent, vel saltem ad alterum quempiam certum diem tam Dominatio Vestra Reverendissima, quam ipsi nuntii, hic constituerentur ad tentandum, si citra ulteriorem capituli deliberationem ea res confici posset.
Alia, quae modo scribam, non habeo, de omnibus enim iam ante AAWO, AB, A.1, f. 450r habet mentem et consilium meum Reverendissima Dominatio Vestra. Cui hoc tantum adiciendum putavi, quod non esset magnifacienda solutio illa debitorum in articulis expressa, si modo ea debitorum pecunia non in privatam personarum partitionem, sed in publicam ecclesiae utilitatem per capitulum consensu praelati sui conciteretur.
Reverendissimam Dominationem Vestram servet et fortunet in omnibus Christus.
Ex Heilsberg, 5 Aprilis 1537.