Letter #435
Lodovico ALIFIO to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1529-10-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et spectabili domino domino Iohanni Dantisco, serenissimarum maiestatum Poloniae [orat]ori dignissimo [m]aius hon[orando]
Magnifice et spectabilis Domine. Salutem et commendationem.
Accepi Dominationis Vestrae litteras pergratissimas quidem et cum illis indultum sacratissimae caesareae maiestatis, quod satis opportunum fuit. Gratias ago ingentes Dominationi Vestrae et eas me suo tempore relaturum polliceor. Si tamen deerunt vires, non deerit sincera et optima voluntas inserviendi Dominationi Vestrae in omnibus votis et optatis suis. Nova hic nulla sunt, nam inter deserta Libiae versari videmur. Hinc tamen Deo auspice et duce brevi in Poloniam proficiscemur, nam pro quarta Novembris paratur abitio. Commendo me tandem amori fraterno Dominationis Vestrae, quam bene et feliciter [va]lere percupio.
Datae Uilnae, die XI Octobris 1529.
Eiusdem Vestrae Dominationis uti bonus frater Ludovicus Aliphius etc.
Postscript:
Post datas
Non lateat Dominatio vestra Gdani fuisse quoddam pestis genus, quo homines intra XXIV-or. horas e vivis decedebant; occubuisse intra triduum tria hominum milia, inter quos multi insignes et notabiles cives exstitere. Hanc pestem ex Anglia advectam esse ferunt, modo scribunt cesasse, cum iam satis superque saevitum sit.