Letter #441
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonBologna, 1529-12-31
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1401, f. 110v
Serenissimae Regiae Maiestati Poloniae etc. Domino paper damaged⌈[Domino]Domino paper damaged⌉ et domino meo clementissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1401, f. 107r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Cum superioribus diebus nona Augusti praeterita sospes ex Hispania cum caesare et classe eius in Savona relicta Genuae applicuissem, subinde bis de omnibus, quae tum se offerebant, Maiestati Vestrae Serenissimae scripsi, quod itidem ex Placentia et hinc a me est factum; ad praesens etiam, cum isti Poloni hinc abeunt, omittere non potui, licet paulo post cum fratre meo copiosius et clarius de omnibus Maiestati Vestrae Serenissimae sum scripturus, quem in futura hebdomada, ut spero, mittam, et fortassis istas adhuc in itinere inveniet, qua de re nolui praesentibus esse prolixior.
Iam, ut reor, non est incognitum Maiestati Vestrae Serenissimae, qua pompa caesar ex Placentia pluvioso tempore et pessimo itinere hanc Bononiam ingressus sit et ad pontificis pedes devenerit, quae iam et typis sunt excussa et per me etiam prius descripta, unde ea, quae interea hic acta sunt et tractata, accipiat in compendio.
Postquam hic passim fuerat divulgatum, Viennam per ducentena milia Turcarum gravissima obsidione premi, non parum fuit in primis trepidatum scriptumque subito principi de Oranges, viceregi Neapolitano, aliisque exercituum ductoribus, ut omnes parati in ordine cum suis adessent copiis superinscribed⌈copiiscopiis superinscribed⌉ missaeque litterae et nuntii in Germaniam, quorum unus fuit nepos Maiestatis Vestrae Serenissimae, dominus Ioannes Albertus, marchio Brandenburgensis, quo tempestive serenissimo regi Ferdinando conferrentur suppetiae. Hic interea multa habebantur consistoria, ut vocant, et consilia et non pauca cotidie contra Turcas proponebantur, decernebantur etiam nescio quae cruciatae et proventuum ecclesiasticorum contributiones videbanturque omnia serio agi. Quam primum vero compertum fuit Turcas reliquisse obsidionem, tota ista vis in Florentinos fuit conversa celebrataque hic fuerunt festa electionis et coronationis pontificis his diebus, quibus ante 6 annos pontifex in Urbe electus fuit et coronatus. Concursum hastis BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1401, f. 107v ante palatium hic, et cannis more Hispano lusum, quandoquidem pontifex et caesar una in eodem agunt palatio, in quo vicinas habent habitationes et plerumque conveniunt.
Consultum postea, cum plures essent, qui obsiderentur, quam qui obsiderent Florentiam, ut maiores copiae illac mitterentur; profecta est eo maior pars peditum Hispanorum, qui appulerant cum caesare, et cum neque isti viderentur satisfacere, venit huc princeps de Oranges, vicerex Neapolitanus, et pro pecuniis et pro aliis copiis maioribus, unde fuit decretum, quod etiam illac pedites Germani, qui nuper cum comite Felice de Werdenborg ex Germania fuerant adducti, transmigrarent, qui superioribus diebus hac iter facientes numero septem mille cum reliquis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉ obsident Florentiam; tormenta cum globis ferreis et pulveribus non pauca paper damaged⌈[pauca]pauca paper damaged⌉ ad id dedit dux Ferrariae, alia etiam caesaris ex Mediolano paper damaged⌈[lano]lano paper damaged⌉ ac paper damaged⌈[ac]ac paper damaged⌉ aliis locis paulo ante sunt perducta. Reverendissimi domini cardinales omnes paper damaged⌈[omnes]omnes paper damaged⌉ ad paper damaged⌈[ad]ad paper damaged⌉ tam pium opus pro ferendis globis ferreis et pulveribus dederunt paper damaged⌈[dederunt]dederunt paper damaged⌉ mulos suos onerarios. Pontifex omnibus modis conquirit pecuniam paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉, quibus paper damaged⌈[quibus]quibus paper damaged⌉ ibidem alat exercitus et suos extorres Medicos, data Florentia in paper damaged⌈[tia in]tia in paper damaged⌉ praedam per bullas publicas, restituat. Florentini ex adverso paper damaged⌈[dverso]dverso paper damaged⌉ desperata cum pontifice pactione plebeque inutili expulsa, defensionem paper damaged⌈[ensionem]ensionem paper damaged⌉ ad extremum usque halitum parant, seque multis confectis munitionibus paper damaged⌈[nibus]nibus paper damaged⌉ acriter tuentur. Haec sunt, quae hucusque hic fecimus et rerum exitum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ exspectamus, a quo et coronatio caesaris et discessus hinc noster dependet. De coronatione ista certum quod scribam, non habeo, cum adhuc incertum est illis, ad quos spectat. Sunt, qui dicant, eam hic futuram, sunt, qui asserunt (quod citius credo) Romae eam debere fieri, estque hic ea de re non incertus rumor, quod 20 mensis Ianuarii illac nos conferre debeamus et quod ad Calendas Martias caesar coronatus in Germaniam ad comitia imperii sit profecturus. Ibidem de Turcis agetur, quibus modis illos ultra Bosphorum Thracium propelli conveniat, ad praesens minima ne quidem mentio de eis hic habetur, credimus eos esse Constantinopoli et numquam reversuros, quod utinam succedat.
Quibus modis pax sit confecta inter caesarem et regem christianissimum cumque Venetis et cum domino duce Francisco Sfortia articulatim, ad Maiestatem Vestram Serenissimam cum Bernardo fratre meo transmittam. Sunt tamen hic multi, qui non possunt induci, ut istas paces perpetuo duraturas credant; suspicantur, quam primum exiverit caesar Italiam, quemadmodum istorum hic hominum mentes sunt volubiles, subinde metamorphosim fieri, quod neque mihi a ratione videtur alienum.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1401, f. 108r
Convenit me hic reverendissimus dominus episcopus Gurcensis, Hieronimus Balbus, cum quo accessi reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum 4, a quo fui humanissime exceptus; multa in laudem Serenissimae Maiestatis Vestrae et nationis Polonicae praedicabat, seque pro sua virtute et humanitate, optimus senex, plurimum offerebat. Is paulo post effecit, ut ad pontificem admitterer, quo cum venissem et crucem ex filo aureo in calceo pedis eius osculatus fuissem, in hunc modum stando, ipso etiam pontifice stante, loquebar, quod cum huc cum caesare ex Hispania applicuissem exspectassemque indies litteras aut certa Maiestatis Vestrae Serenissimae ad eius sanctitatem mandata, quo non vacuus accederem, transivissentque iam multi dies et nihil istiusmodi ad me esset perlatum, non potuissem neque licuisset me diutius continere, quin ad hoc osculum prociderem, offerendo me, sicubi eius sanctitati apud caesarem ac etiam apud Maiestatem Vestram Serenissimam servire possem, me esse propensissimum. Ista fuit summa etc. Respondit mihi, composito ad humanitatem vultu et lene quiddam subridens, quod me libenter vidisset ex parte regis mei, cuius maiestati (hoc tum verbo utebatur) propensus esset singulariter, ubi ei posset gratificari, quam etiam sibi inter alios et sedi apostolicae praecipue affectam cognosceret, multisque id experimentis haberet compertum. Subintuli sanctitatem eius in ea opinione, quam de Maiestate Vestra Serenissima concepisset, non decipi semperque id se clarius experturam. Deinde et mihi se o<b>tulit sanctitas eius, ad quod egi, quas potui, gratias. Postea mei etiam ad hoc osculum cum doctore Resszicza paenitentiario et quibusdam aliis, qui me fuerant comitati, accesserunt; nemo tunc ibi post signaturam, ut vocant, aderat, quam duo isti cardinales seniores: Sanctorum 4 et Fernesius. Sic cum signo crucis a pontifice dato dimissus discessi.
Cumque hic tot et tanta continue negotia agerentur, a me nihil commode potuit fieri, cum quod adhuc dominus Levicius nondum rediit ex Neapoli, a quo rerum omnium perfectam instructionem habere debui, tum etiam, quod caesar perpetuis negotiis et querelis multorum obrueretur; fui tamen nihilominus apud eius maiestatem, atque inter alia de promisso mihi facto anno superiore Toleti in Hispania eum admonui, rogans, licet non dubitarem, quin omnino, quod mihi promiserit maiestas eius, esset ob BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1401, f. 108v servatura, conveniret tamen, ut hoc pro mutua coniunctione cum Vestra Regia et reginali Maiestate litteris testaretur, et inculcavi, quod maiestas eius mihi fuisset pollicita, si rex catholicus adoham praeteritam a matre serenissimae dominae numquam exegisset, se etiam illam numquam exacturam. Respondit, me non vanam concepisse fiduciam, se enim non solere immutare, quod semel apud se statuisset, de litteris vero super ea re deberem colloqui cum Pernotto (qui est unus de privato suae maiestatis consilio) eumque de singulis bene instruere; habita deinde ab illo relatione, se facturum omnia, quae posset, sicque me cum bona spe a se dimisit. Iste Pernottus, qui nunc vo paper damaged⌈[vo]vo paper damaged⌉catur dominus de Granvela, successit in locum Lalemanti, qui paper damaged⌈[qui]qui paper damaged⌉ adhuc in Madril, ubi agit imperatrix, in iure suo detentus paper damaged⌈[ntus]ntus paper damaged⌉ versatur, nec adhuc in omnibus, quae contra eum erant deposita paper damaged⌈[sita]sita paper damaged⌉, est convictus; habet hic confessorem caesaris, qui summopere partes eius tuetur. Cum hoc Pernotto singularis quaedam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉ mihi paper damaged⌈[mihi]mihi paper damaged⌉ in hac curia familiaritas et aulica oborta est amicitia paper damaged⌈[icitia]icitia paper damaged⌉ pollicitusque est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ his diebus huic negotio apud caesarem intendere paper damaged⌈[dere]dere paper damaged⌉; ad id promovendum nihil a me omittetur et spero, quod brevi paper damaged⌈[vi]vi paper damaged⌉ cum fratre meo huius rei expeditionem mittam, quo tandem hinc semel paper damaged⌈[l]l paper damaged⌉, re ex sententia confecta, possem absolvi. Quod hucusque parum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ in his tractaverim, non fuit alia causa, quam quod exspectabam dominum Levicium, quem ex Placentia decima die Octobri<s> praeteriti expedivi, ut ex Bario cum omnium rerum certitudine, quae adhuc superinscribed⌈cc superinscribed⌉ apud caesarem essent agendae, ad me reverteretur, sed nondum superinscribed⌈umum superinscribed⌉ rediit, neque scio ad praesens, ubi agit. Scripserat mihi ex Roma superiore die, quomodo quidam Gontkowski ratione cantoriae Plocensis ibidem eum turbaret, unde obtinui litteras pro eo a reverendissimo domino cardinali Sanctorum 4, ne ab illo amplius impediretur. Male me habet mora illius, debuerat enim in uno mense redire cum instructione et pecuniis provisionis meae, et iam prope tres menses praeterierunt et adhuc de eius reditu nihil mihi est cognitum. Debet mihi centum quinquaginta ducatos, quos hic ab amicis cum non levi alia pecuniarum summa ad fidem meam accepi, et illi dedi in mutuum, unde numquam intra me fuit turbatior. Maiestas reginalis voluit, ut mihi ex Bario, sicut prius, provideretur per medium Velserorum, sed hic neque Velseri sunt, nec Fuccari et hucusque veniens ex Hispania BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1401, f. 109r nihil ex Bario percipere potui, et nisi in perpetuam aequitatem et gratiam Maiestatis Vestrae Serenissimae sperarem, adhuc rebus omnibus meis amissis turpiter ex hac curia, in qua ad honorem Maiestatis Vestrae Serenissimae honorifice vixi et habitus sum hactenus, abire cogerer. Hinc, quibus in turbinibus ad praesens animus meus iactetur, facilis est coniectura. Profuit mihi plurimum ad ulteriorem hic mansionem adventus domini Cornelii Scepperi, qui superiore anno apud Maiestatem Vestram Serenissimam fuit orator; huius omnem, quam attulit, pecuniam absumpsi, et nisi dominus Levicius brevi redeat aut de provisione mea me certiorem reddat, nescio, quid sum facturus; nihilominus me, ut coepi, pro honore Maiestatis Vestrae Serenissimae me hic continebo, etiamsi omnia extrema sint perferenda, donec frater meus, quem missurus sum, redierit, ne minima in re mandatum Maiestatis Vestrae Serenissimae excessisse videar, quae mihi novissime una cum reginali maiestate mandavit, ne a latere caesaris discedam, donec me iterum revocare dignabitur, quod quanto fiet citius, tanto mihi erit gratius. Nescio, quae me fata exagitant; alii dum serviunt pro oratoribus, crescunt et pro suis meritis multa merentur. Ego in istis 6 annis in salute mea et facultatibus decresco in dies magis et absumpsi, quicquid habui. Sed ulterius me rapuit dolor, quam debuit. Maiestas Vestra Serenissima pro incomparabili sua prudentia dabit veniam et has meas difficultates recompensabit.
In isto rumore et tumultu de obsidione Viennensi a Turcis coeperat hic Maiestas Vestra Serenissima a plerisque male audire, quod indutias servaret cum Turcis pactas et regi Ferdinando non subveniret, ad quod impugnandum cum apud pontificem tum etiam apud caesarem et plerosque alios nihil omisi non inconvenientibus rationibus, quibus cum silva mea elegiaca, quam de temporum nostrorum calamitatibus ad pontificem et ad caesarem scripsi, plena est, sintque a plurimis admissae, supervacaneum hic repetere censui. Eam etiam silvam cum quibusdam vaticiniis et revolutionibus impressam, atque cum aliis hic rebus gestis brevi, ut scripsi, frater meus feret.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1401, f. 109v
Dixerat mihi etiam superiore die Balbus, quod non gratum esset pontifici neque cardinali protectori Sanctorum 4, Maiestatis Vestrae Serenissimae tam raro huc afferri litteras et quod in consistorio tractatum fuisset, ut Maiestas Vestra Serenissima fieret capitaneus generalis christianitatis contra infideles. Fuerunt etiam hic nomine caesaris quaedam proposita in consistorio contra reverendissimum dominum archiepiscopum Gneznensem et de illius nepotibus; fui et ego quaesitus, quid mihi constaret, sed cum iam fere sex sint anni in futuro Martio, quo a Maiestate Vestra Serenissima ex Cracovia abii, nihil testari potui; quae paper damaged⌈[ae]ae paper damaged⌉ audimus, loquimur, quae vidimus, testamur.
Alia, quae restant, copiosius intra paucos dies per paper damaged⌈[er]er paper damaged⌉ fratrem paper damaged⌈[fratrem]fratrem paper damaged⌉ meum perscribam; has in omnem eventum Polonis hinc paper damaged⌈[hinc]hinc paper damaged⌉ abeun paper damaged⌈[abeun]abeun paper damaged⌉tibus dedi, quos adhuc fortassis frater meus in itinere paper damaged⌈[itinere]itinere paper damaged⌉ reperiet; quodsi eum, prout etiam fieri potest, praecesserint paper damaged⌈[int]int paper damaged⌉, vi paper damaged⌈[vi]vi paper damaged⌉sus sum mihi pro debito meo officio fecisse, ut has paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ ex paper damaged⌈[ex]ex paper damaged⌉ararem, quibus non parum invideo, quod cum eis mihi ire paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ non licet. Quicquid erit adhuc superinscribed⌈adhucadhuc superinscribed⌉ in servitio Serenissimae Maiestatis Vestrae, alacriter subibo, modo post hanc coronationem cum gratia sua redire me iubeat. Cui me suppliciter, ut domino meo clementissimo, commendo. Christus dominus noster Maiestatem Vestram Serenissimam cum serenissimis coniuge et liberis suis quam diutissime incolumem et felicissimam conservet.
Datum Bononiae, paenultima mensis Decembris in fine anni 1529.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus Ioannes Dantiscus