⌊⌋ Reverendissimae Tuae Dominationis ex ⌊castro Lubaviensi⌋ [1534]-08-04⌊quarta Augusti[1534]-08-04⌋ datas sub meum in ⌊Hyspanias⌋ reditum [1534]-12-24⌊vicesima quarta Decembris[1534]-12-24⌋ recepi, attuleruntque animo meo non parum iucunditatis et quod Reverendissimam Tuam Dominationem bona esse valetudine rebusque florentibus. Nec enim in hac felicitate tui Saxokarli memoriam excidisse plane intellexerim, demum vel eo potissimum nomine, quod obrepentem in te integerrimum virum Columnam(?) bene anteactae vitae conscientia, sanctissimis vivendi institutis et tua prudentia egregie adeo viceris, ut ex ea plus tibi honoris et verae gloriae accreverit. Nosce profecto, reverendissime praesul, ignavis et infelicibus raro invideri, verum celebrem famam ex virtute natam livor atris semper oculis eminus subsequitur, ut illius splendorem vel pravae suspicionis umbra involvat. Solet et Deus ipse, quamquam fragilitatis nostrae maxime conscius suos saepius rerum praesentium adversitate exercere, non tamen umquam in finem usque deseruit in se sperantes.
Mi observandissime domine, recepi equidem in me (uti scribis) recedente ex ⌊Hyspaniis⌋ communi amico, domino ⌊Cornelio Sceppero⌋ negotium sollicitandi apud ⌊Welzeros⌋, liberationem et missionem illius ⌊puellae⌋ etc.(?) in ⌊Flandriam⌋ convenitque inter Welzeros et me, ut cum ⌊Vallisolentum⌋ perveniremus, negotium absolveretur.
Interea ⌊caesarea maiestas⌋ me ex ⌊Toleto⌋ per ⌊Hiberniam⌋ in ⌊Scotiam⌋ ire iubet, parui uti iure debeo, sed quae in illa nimium fera et silvestri Irlandia passus sum, nisi praesens exprimere numquam possim. ⌊Insulam⌋ fere totam lustravi trecentorum miliarium itinere, oppida maritima, quae tum pleraque in fide ⌊Angliae regis⌋ erant declinans atque ita de uno magnate ad alium deductus per ⌊Franciscanos⌋, quos Observantes vocant, nam his solis ab occursantibus barbaris parcitur on the margin⌈parciturparcitur on the margin⌉ et visis his ad mutua statim oscula accurritur, alioquin praedam ducunt quicquid usquam conspexerint. Homines supra modum feri, sine lege, sine rege viventes et inter se mutuis discordiis atque cotidianis proeliis exerciti. Invaserunt nihilominus me semel aliquot latrones spe praedae contempta religione, sed propulsantibus egregie etiam ⌊Franciscanis⌋ cum caede et amissione armorum repulsi sunt, atque in eius rei perpetuam memoriam allata hostibus arma: gladios, lanceas et tela, divo Francisco consecravimus.
Fuerunt nihilominus inter magnates, qui posteaquam meam legationem ex ⌊Franciscanis⌋ agnovissent paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉, satis humane pro more patriae me exceperint, seque et sua omnia obstinatissimo in ⌊Anglum⌋ animo ⌊caesareae maiestati⌋ obtulerint.
Perveni tandem in ⌊Scotiam⌋, ubi et ob amorem eius, qui miserat me, et ob veterem notitiam benignissime ubique exceptus legationem meam (gratia Deo) satis feliciter sum exsecutus atque in ⌊Flandriam⌋ navigio redii, per ⌊Galliam⌋ deinde in ⌊Hispanias⌋ revertentem ⌊caesarea maiestas⌋ benigne compellavit, studia et operam meam grata habuit, auxit subinde stipendium honesto titulo consiliariatus et me ad serenissimam ⌊Hungariae reginam⌋, ut negotiis ⌊Alemaniae⌋ una cum maioribus hoc turbulento tempore pro mea virili intenderem, remisit.
BK, 230, p. 298
Affui his diebus ⌊Bolsani⌋ in ⌊Alpibus⌋, ubi recensita sunt militum ⌊Germanorum⌋ septem milia, qui duce ⌊Maximiliano ab Oberstain⌋ ⌊Genuae⌋ classem caesaream conscendant contra ⌊Barbarossam⌋ et in ⌊Africam⌋ transmissuri. Certa est fama ⌊caesaream maiestatem⌋ in fine huius mensis ⌊Barcelonae⌋ futuram, ut classem Hispanicam expediat relicta ⌊imperatrice⌋ gravida cum ⌊liberis⌋ ⌊Madriciae⌋.
De ⌊puella⌋, cuius retro facta est mentio, sic se res habet: ⌊mater⌋ eam a se nulla ratione [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ velle dimittere, nisi receptis primum ducentis ducatis, hoc est, quo possit redimere illic mercedes annuos viginti quinque ducatorum ad dies vitae. Neque quisquam ⌊mulieri⌋ persuadere potest hidden by binding⌈[otest]otest hidden by binding⌉, quod vel litteris et cautione vel Reverendissimae Tuae Dominationis vel mercatorum contenta sit super solutione hidden by binding⌈[tione]tione hidden by binding⌉ viginti quinque ducatorum annuo etc. dicit omnes esse mortales, se velle aliquid certi habere(?) in manibus, antequam ⌊puellam⌋ dimittat.
Visum est proinde et amicis et mihi, si Reverendissima Tua Dominatio ⌊puellam⌋ redemptam volet per litteras suas committere vel Hieronimo Zo[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, qui iam abit in ⌊Hispaniam⌋, aut ⌊Ulricho Ehinger⌋, ⌊Alberto Chun⌋ seu cuicumque ex ⌊Fucharis hidden by binding⌈[aris]aris hidden by binding⌉⌋ aut ⌊Welzeris⌋, nemo enim omnium est, qui non libens volensque hoc tuo nomine praestabit, ut hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ recepta primum ⌊puella⌋ annuos reditus ad dies vitae pro ⌊matre⌋ his ducentis ducatis [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ succurrit hoc pacto Reverendissima Tua Dominatio et honori suo et puellae innocentiae, nam mater iam hic inter mercatores in nundinis illis stativis obambulat, inopiam exaggerat, et se p[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ propediem prostituturam minatur.
⌊Melchior noster a Germania⌋ fortunis suis in ⌊Dania⌋ utcumque restitutis per ⌊comitem ms 2 Oldenburgensem,
ms 1 [...] hidden by binding⌈Oldenburgensemms 2 Oldenburgensem,
ms 1 [...] hidden by binding⌉⌋ ipsius apud serenissimam ⌊reginam Hungariae⌋ et ⌊Flandrienses⌋ agit oratorem. Summa legatims 2 onis haec,
ms 1 [...] hidden by binding⌈onis haecms 2 onis haec,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ est: ⌊comes⌋ et qui cum eo sentiunt ⌊regni⌋ consiliarii vigore novissimi contractus cum ⌊ms 2 caesare,
ms 1 [...] hidden by binding⌈caesarems 2 caesare,
ms 1 [...] hidden by binding⌉⌋ initi favorem et auxilium petunt pro liberatione ⌊regis Christierni⌋, ut regna et ms 2 dominia illa,
ms 1 [...] hidden by binding⌈dominia illams 2 dominia illa,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ ad verum dominum et eius legitimos ⌊liberos⌋, ⌊caesareae maiestatis⌋ neptes, redire possint. Misit et ms 2 eo,
ms 1 [...] hidden by binding⌈eoms 2 eo,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌈ill(ustris)ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌉
⌊Holsatiae dux Christiernus⌋ nomine suo et consiliariorum ⌊regni⌋, qui ipsi adhaerent, pms 2 etens,
ms 1 [...] hidden by binding⌈etensms 2 etens,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ vigore eiusdem contractus auxilia contra effrenem ⌊Lubecensium⌋ licentiam vix nominato ⌊rms 2 ege,
ms 1 [...] hidden by binding⌈egems 2 ege,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ Christierno⌋ aut ⌊comite Oldenburgensi⌋ etc. Responsum est ⌊utrique legato⌋ idem, ⌊caesarem⌋ ad prms 2 aestandum,
ms 1 [...] hidden by binding⌈aestandumms 2 aestandum,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ alteri consiliariorum parti in alterius oppugnationem auxilium non teneri. Si autem conms 2 cordes,
ms 1 [...] hidden by binding⌈cordesms 2 cordes,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ promissum auxilium contra externum hostem imploraverint, ⌊caesarem⌋ contractui satisfacturum. Ita discessit mareschalcus ducis ⌊Melchior Rantzow⌋ recepta tamen solutione annui sms 2 tipendii,
ms 1 [...] hidden by binding⌈tipendiims 2 tipendii,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ sex milium florenorum pro ipso ⌊duce⌋.
⌊Melchiori nostro⌋ adhuc dantur verba donec ex ⌊Hispaniis⌋ redierit ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌈ill(ustris)ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌉ ⌊comes palatinus Fredericus⌋, qui eo per postas ad ⌊caesarem⌋ ms 2 ivit,
ms 1 [...] hidden by binding⌈ivitms 2 ivit,
ms 1 [...] hidden by binding⌉, ut primogenitam ⌊Christierni regis⌋ ⌊Dorotheam⌋ uxorem accipiat. Quo concluso credunt se cum ⌊ms 2 comite,
ms 1 [...] hidden by binding⌈comitems 2 comite,
ms 1 [...] hidden by binding⌉ Oldenburgensi⌋ certis condicionibus conventuros, ut ⌊regni⌋ partem et munitiones, quas possms 2 idet,
ms 1 [...] hidden by binding⌈idetms 2 idet,
ms 1 [...] hidden by binding⌉, ad commodum dictae clarissimae principis ⌊Dorotheae⌋ et eius futuri ⌊mariti⌋ etc.
BK, 230, p. 299
Recepi his diebus litteras ⌊caesareae maiestatis⌋ ⌊Madriciae⌋ 12 Februarii datas, quibus me certiorem facit oeconomum maiorem dominum ⌊de Reux⌋ brevi venturum ad serenissimum ⌊Romanorum regem⌋ et in ⌊Germaniam⌋, ex quo ego suae caesareae maiestatis voluntatem plenius intelligam etc. Contineo me itaque ⌊Augustae⌋, donec de illius adventu certior fuero factus. ⌊Reverendissimum dominum Lundensem⌋, quod longo iam tempore desideraverimus, nondum praesens conveni, crebras autem et amicissimas ab eius reverendissima dominatione litteras recipio.
De domino ⌊Cornelio⌋ nostro, quoniam certus sum Reverendissimam Tuam Dominationem frequentes recipere litteras, verba non facio, reliqui illum cum universa domo satis recta valetudine.
Vale mi Reverendissime et perpetuo observande domine et Saxokarlum, qui quantus est, totus tuus est, commendatum habe.