⌊⌋ Reverendissimae Tuae Dominationis ex ⌊castro Lubaviensi⌋ [1534]-08-04⌊quarta Augusti[1534]-08-04⌋ datas sub meum in ⌊Hyspanias⌋ reditum [1534]-12-24⌊vicesima quarta Decembris[1534]-12-24⌋ recepi, attuleruntque animo meo non parum iucunditatis et quod Reverendissimam Tuam Dominationem bona esse valetudine rebusque florentibus. Nec enim in hac felicitate tui Saxokarli memoriam excidisse plane intellexerim, demum vel eo potissimum nomine, quod obrepentem in te integerrimum virum Columnam bene anteactae vitae conscientia, sanctissimis vivendi institutis et tua prudentia egregie adeo viceris, ut ex ea plus tibi honoris et verae gloriae accreverit. Nosce profecto, reverendissime praesul, ignavis et infelicibus raro invideri, verum celebrem famam ex virtute natam livor atris semper oculis eminus subsequitur, ut illius splendorem vel pravae suspicionis umbra involvat. Solet et Deus ipse, quamquam fragilitatis nostrae maxime conscius suos saepius rerum praesentium adversitate exercere, non tamen umquam in finem usque deseruit in se sperantes.
Mi observandissime domine, recepi equidem in me (uti scribis) recedente ex ⌊Hyspaniis⌋ communi amico, domino ⌊Cornelio Sceppero⌋ negotium sollicitandi apud ⌊Welzeros⌋, liberationem et missionem illius ⌊puellae⌋ etc. in ⌊Flandriam⌋ convenitque inter Welzeros et me, ut cum ⌊Vallisolentum⌋ perveniremus, negotium absolveretur.
Interea ⌊caesarea maiestas⌋ me ex ⌊Toleto⌋ per ⌊Hiberniam⌋ in ⌊Scotiam⌋ ire iubet, parui uti iure debeo, sed quae in illa nimium fera et silvestri Irlandia passus sum, nisi praesens exprimere numquam possim. ⌊Insulam⌋ fere totam lustravi trecentorum miliarium itinere, oppida maritima, quae tum pleraque in fide ⌊Angliae regis⌋ erant declinans atque ita de uno magnate ad alium deductus per ⌊Franciscanos⌋, quos Observantes vocant, nam his solis ab occursantibus barbaris parcitur et visis his ad mutua statim oscula accurritur, alioquin praedam ducunt quicquid usquam conspexerint. Homines supra modum feri, sine lege, sine rege viventes et inter se mutuis discordiis atque cotidianis proeliis exerciti. Invaserunt nihilominus me semel aliquot latrones spe praedae contempta religione, sed propulsantibus egregie etiam ⌊Franciscanis⌋ cum caede et amissione armorum repulsi sunt, atque in eius rei perpetuam memoriam allata hostibus arma: gladios, lanceas et tela, divo Francisco consecravimus.
Fuerunt nihilominus inter magnates, qui posteaquam meam legationem ex ⌊Franciscanis⌋ agnovissen[t], satis humane pro more patriae me exceperint, seque et sua omnia obstinatissimo in ⌊Anglum⌋ animo ⌊caesareae maiestati⌋ obtulerint.
Perveni tandem in ⌊Scotiam⌋, ubi et ob amorem eius, qui miserat me, et ob veterem notitiam benignissime ubique exceptus legationem meam (gratia Deo) satis feliciter sum exsecutus atque in ⌊Flandriam⌋ navigio redii, per ⌊Galliam⌋ deinde in ⌊Hispanias⌋ revertentem ⌊caesarea maiestas⌋ benigne compellavit, studia et operam meam grata habuit, auxit subinde stipendium honesto titulo consiliariatus et me ad serenissimam ⌊Hungariae reginam⌋, ut negotiis ⌊Alemaniae⌋ una cum maioribus hoc turbulento tempore pro mea virili intenderem, remisit.
Affui his diebus ⌊Bolsani⌋ in ⌊Alpibus⌋, ubi recensita sunt militum ⌊Germanorum⌋ septem milia, qui duce ⌊Maximiliano ab Oberstain⌋ ⌊Genuae⌋ classem caesaream conscendant contra ⌊Barbarossam⌋ et in ⌊Africam⌋ transmissuri. Certa est fama ⌊caesaream maiestatem⌋ in fine huius mensis ⌊Barcelonae⌋ futuram, ut classem Hispanicam expediat relicta ⌊imperatrice⌋ gravida cum ⌊liberis⌋ ⌊Madriciae⌋.
De ⌊puella⌋, cuius retro facta est mentio, sic se res habet: ⌊mater⌋ eam a se nulla ratione ... velle dimittere, nisi receptis primum ducentis ducatis, hoc est, quo possit redimere illic mercedes annuos viginti quinque ducatorum ad dies vitae. Neque quisquam ⌊mulieri⌋ persuadere p[otest], quod vel litteris et cautione vel Reverendissimae Tuae Dominationis vel mercatorum contenta sit super solu[tione] viginti quinque ducatorum annuo etc. dicit omnes esse mortales, se velle aliquid certi habere in manibus, antequam ⌊puellam⌋ dimittat.
Visum est proinde et amicis et mihi, si Reverendissima Tua Dominatio ⌊puellam⌋ redemptam volet per litteras suas committere vel Hieronimo Zo..., qui iam abit in ⌊Hispaniam⌋, aut ⌊Ulricho Ehinger⌋, ⌊Alberto Chun⌋ seu cuicumque ex ⌊Fuch[aris]⌋ aut ⌊Welzeris⌋, nemo enim omnium est, qui non libens volensque hoc tuo nomine praestabit, u[t] recepta primum ⌊puella⌋ annuos reditus ad dies vitae pro ⌊matre⌋ his ducentis ducatis ... succurrit hoc pacto Reverendissima Tua Dominatio et honori suo et puellae innocentiae, nam mater iam hic inter mercatores in nundinis illis stativis obambulat, inopiam exaggerat, et se p... propediem prostituturam minatur.
⌊Melchior noster a Germania⌋ fortunis suis in ⌊Dania⌋ utcumque restitutis per ⌊comitem Oldenburgensem⌋ ipsius apud serenissimam ⌊reginam Hungariae⌋ et ⌊Flandrienses⌋ agit oratorem. Summa legationis haec est: ⌊comes⌋ et qui cum eo sentiunt ⌊regni⌋ consiliarii vigore novissimi contractus cum ⌊caesare⌋ initi favorem et auxilium petunt pro liberatione ⌊regis Christierni⌋, ut regna et dominia illa ad verum dominum et eius legitimos ⌊liberos⌋, ⌊caesareae maiestatis⌋ neptes, redire possint. Misit et eo illustris
⌊Holsatiae dux Christiernus⌋ nomine suo et consiliariorum ⌊regni⌋, qui ipsi adhaerent, petens vigore eiusdem contractus auxilia contra effrenem ⌊Lubecensium⌋ licentiam vix nominato ⌊rege Christierno⌋ aut ⌊comite Oldenburgensi⌋ etc. Responsum est ⌊utrique legato⌋ idem, ⌊caesarem⌋ ad praestandum alteri consiliariorum parti in alterius oppugnationem auxilium non teneri. Si autem concordes promissum auxilium contra externum hostem imploraverint, ⌊caesarem⌋ contractui satisfacturum. Ita discessit mareschalcus ducis ⌊Melchior Rantzow⌋ recepta tamen solutione annui stipendii sex milium florenorum pro ipso ⌊duce⌋.
⌊Melchiori nostro⌋ adhuc dantur verba donec ex ⌊Hispaniis⌋ redierit illustris ⌊comes palatinus Fredericus⌋, qui eo per postas ad ⌊caesarem⌋ ivit, ut primogenitam ⌊Christierni regis⌋ ⌊Dorotheam⌋ uxorem accipiat. Quo concluso credunt se cum ⌊comite Oldenburgensi⌋ certis condicionibus conventuros, ut ⌊regni⌋ partem et munitiones, quas possidet, ad commodum dictae clarissimae principis ⌊Dorotheae⌋ et eius futuri ⌊mariti⌋ etc.
Recepi his diebus litteras ⌊caesareae maiestatis⌋ ⌊Madriciae⌋ 12 Februarii datas, quibus me certiorem facit oeconomum maiorem dominum ⌊de Reux⌋ brevi venturum ad serenissimum ⌊Romanorum regem⌋ et in ⌊Germaniam⌋, ex quo ego suae caesareae maiestatis voluntatem plenius intelligam etc. Contineo me itaque ⌊Augustae⌋, donec de illius adventu certior fuero factus. ⌊Reverendissimum dominum Lundensem⌋, quod longo iam tempore desideraverimus, nondum praesens conveni, crebras autem et amicissimas ab eius reverendissima dominatione litteras recipio.
De domino ⌊Cornelio⌋ nostro, quoniam certus sum Reverendissimam Tuam Dominationem frequentes recipere litteras, verba non facio, reliqui illum cum universa domo satis recta valetudine.
Vale mi Reverendissime et perpetuo observande domine et Saxokarlum, qui quantus est, totus tuus est, commendatum habe.