Letter #4470
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1536-12-04
received Rozprza, [1536]-12-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine obs[ervandissi]me.
Iucundae mihi fuerunt litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quod nuntiarent eam incolumem esse et cito ad nos venturam, quod ei felix et perpetuum precor. Ius iurandum quando praestaturus est subditis suis serenissimus rex noster iunior, nondum est statutum et procul dubio, quantum licet coniectura assequi, puto non esse neglecturas Dominationes Vestras hanc sollemnitatem. Nuntii enim terrarum pro more suo sunt in conscribendis articulis plus satis tardiores quam res exigunt. Post oblatos erit et inter nos, quod remorabit exitum et celerem et commodum etc., de quo coram abunde. Interim me fraterno amori Vestrae Reverendissimae Dominationis commendo.
Cracoviae, IIII Decembris MDXXXVI-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis addictus frater Plocensis scripsit