Letter #4472
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1537-01-02 and 1537-01-03
received Cracow (Kraków), [1537]-01-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Servitiorum meorum humili commendatione praemissa.
Ut hic instans annus Reverendissimae Dominationis Vestrae felix faustusque sit, precor. Bonum omen mihi scripsit reverendissimus
Reverendissime domine, scribo in praesens reverendissimo
Anhelo scire, qualiter res illic agantur, praesertim cum nuntiis districtuum harum terrarum, qualiter res eorum illic conspiciuntur. Aestimo, quod habeant promotoriales a domino Kostka etc., qui auctor et director est huius tragoediae, et illum quidam alii sequuntur. Collega Reverendissimae Dominationis Vestrae tametsi negat, sed multum suspectus est etc. Ego apud me cogito grave fuisse Dominationi Vestrae nesciens, cui fidat seu cui se credat. Refocillabitur autem adveniente domino
Dicitu, quod nuntii districtuum regni acriter instant has terras sub iugum ponere, ut onera regni nos aeque ac ipsi feramus. Haec causa merito deberet nobilitatem nostram terrere, ut resipiscerent, ne se gravibus oneribus subiciant, quae ferri non possunt nec patres nostri tulerunt.
Primores nostri pro iustitia et libertate favenda, ut privilegium sonat, ab iniustis dominis
Iam passim fere omnia privilegia sonant, quod sint astricti pro defensione terrae
Cum his me servitiaque mea Reverendissimae Dominationi Vestrae commendata esse cupio.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae observandissimus
Disponite, ut tandem huius tragoediae finis imponatur, ut uterque officium sibi creditum curaret nec alteri sit infestus. De faeno quoque vi recepto, quid dominus Czema etc. aegre carere potuit, ut ratione huius fiat transactio, id meis utcumque servitiis erga
Ex
Eiusdem