» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4476

Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1537-04-07
            received [1537]-04-19

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 5, f. 16

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 431

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et benefactori gratioso

Reverendissime Domine, domine et benefactor gratiose.

Humili sevitiorum meorum commendatione praemissa.

28 praeteriti Mauricius hinc cum litteris discessit, quibus ea, quae tunc oblata sunt, scripsi. Nunc pauca innovata brevem me scribendo faciunt. Serenissimi principes mei perendie in Czyestochowo et Krzepicze et devotionis causa et exercitii proficiscuntur, licet senex podagricus manibus feratur. Redibunt autem 21 huius.

Dominus doctor Ioannes Andreas pridie in Italiam discessit, unde licet aliquot cum litteris advenerint, nil tamen aliud habemus, praeter ea, quae prius scripsi, mutata sunt.

Melchior sculptor unionum paravit carneolum, cui arma Dominationis Vestrae Reverendissimae incidit, quem his inclusi, alia 2 in chalybe brevi perficiet, quae postquam redibimus, mittam.

In Ungaria rex Ferdinandus habiturus dicitur certo 3 exercitus. Nec interim multis Turcis caret rex Ioannes. Propter haec nil hoc tempore occurrit.

Commendo me solitae gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae felicissime valeat.

Datae Cracoviae, 7 Aprilis 1537.

Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Dameraw