Letter #4476
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-04-07
received [1537]-04-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino et benefactori gratioso
Reverendissime Domine, domine et benefactor gratiose.
Humili sevitiorum meorum commendatione praemissa.
28 praeteriti Mauricius hinc cum litteris discessit, quibus ea, quae tunc oblata sunt, scripsi. Nunc pauca innovata brevem me scribendo faciunt. Serenissimi principes mei perendie in Czyestochowo et Krzepicze et devotionis causa et exercitii proficiscuntur, licet senex podagricus manibus feratur. Redibunt autem 21 huius.
Dominus doctor Ioannes Andreas pridie in Italiam discessit, unde licet aliquot cum litteris advenerint, nil tamen aliud habemus, praeter ea, quae prius scripsi, mutata sunt.
Melchior sculptor unionum paravit carneolum, cui arma Dominationis Vestrae Reverendissimae cincidit(?), quem his inclusi, alia 2 in chalybe brevi perficiet, quae postquam redibimus, mittam.
In Ungaria rex Ferdinandus habiturus dicitur certo 3 exercitus. Nec interim multis Turcis caret rex Ioannes. Propter haec nil hoc tempore occurrit.
Commendo me solitae gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae felicissime valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, 7 Aprilis 1537.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis servus Fabianus Dameraw