Letter #4498
Laurentius WARMUT to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-08-07
received [1537]-08-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo gratiosissimo etc.
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime, post humillimam servitiorum meorum commendationem etc.
Posteaquam Ludovicus Aliphius, dominus meus gratiosissimus, aulam regiam deseruit, ipsum comitatus sum in Italiam, ubi et me ab eo absolvi nihil pro septennali servitio nactus. Redii Cracoviam. Ibi parentem et aetate et morbo repperi propemodum absumptum, qui quam diu mihi superstes manserit, a me fratreque meo non deseratur. Si vero ex hoc mundo vocatus fuerit, nec mihi nec fratri animus est manendi Cracoviae, sed venumdatis omnibus nobis magis idoneum locum quaeremus. Et quamquam mihi servitia quam plurima oblata sunt, etiam a regia atque reginali maiestate, tamen non animus est me cuique obligare. Idem et frater sentit. Uterque in animo revolvit benevolentiam atque gratiam, quam Reverendissima Dominatio Vestra parenti nostro obtulit, quam eandem gratiam speramus Reverendissimam Dominationem Vestram ne nobis quidem filiis recusaturum. Quare rogamus atque obsecramus Reverendissimam Dominationem Vestram et nobis patronus et fautor esse dignetur. Cui nos et omnia nostra et offerimus et commendamus. Praeterea petimus Reverendissimam Dominationem Vestram, si consulere nobis poterit de loco mansionis aut in civitatibus Reverendissimae Dominationis Vestrae aut alibi, id gratiose faciat. Nos enim ad omnia facienda paratissimi sumus. Valeat Reverendissima Dominatio Vestra vivatque quam felicissime in longos annos.
Cracoviae, 7 Augusti 1537.
Laurentius Warmut Marci barbitonsoris filius, Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus famulus