Letter #4547
Jan CHOJEŃSKI to [Ioannes DANTISCUS]Vilnius, 1535-06-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine et amice mi observandissime.
Salutem et omnia fausta.
Debilitas ex febre tertiana contracta non sinit, ut longioribus utar et praeterea acervi expeditionum ob aegritudinem meam neglectarum, dant mihi non bene adhuc sano satis negotii.
Excusatio Vestrae Reverendissimae Dominationis, quod tardius ad meas responderit, videtur mihi supervacanea, quamvis a candido pectore deprompta, tamen istis inter nos non vulgari amicitia iunctos minime opus esse censeo. Nam ego nec suspicax sum, neque talibus mox offendi soleo et idem mihi persuadeo de Vestra Reverendissima Dominatione.
De domino
Negotium Varmiense certe tam mihi cordi est quam Vestrae Dominationi Reverendissimae, sed non omnia, immo pauca, possum ego. Quicquid autem possum, possum pro honore et fortunis augendis Vestrae Reverendissimae Dominationis, quod sibi de me tuto persuadere potest.
Quid sibi velit, quod scribit Vestra Reverendissima Dominatio, quasi ea, quae ex Prussia sub fiducia scribuntur, ex cancellaria iterum ad Prussiam rescribantur, cogitatione et ingenio assequi non possum. Nam ego solus omnes scripturas, quae sunt alicuius momenti asservo et in officina mea neminem scio tam esse curiosum et audacem, qui talia auderet, nisi hoc esset, quod novitates mihi in XL-ma a Vestra Reverendissima Dominatione scriptas illustrissimo domino duci Prussiae hic exsistenti communicaverim, sed hoc non putabam vel displiciturum Vestrae Reverendissimae Dominationi, vel etiam alicui nociturum, quandoquidem nihil tale continebant nova illa, quod publicari non debuisset et tamen, ut puto, auctoris nomen celatum est neque asscriptum excerpto. De alio praeterea nihil mihi conscius sum. Rogo autem, ut mihi illud indicare velit Dominatio Vestra Reverendissima, posset enim vel per meam imprudentiam, vel per alicuius malitiam aliquid tale admitti, de quo admonitus cavebo mihi deinceps.
De inoboedientia subditorum
Privilegium oppidi
Male me habet, quod scribit Vestra Reverendissima Dominatio de
cf.
Miratur
Precor, ut Vestra Reverendissima Dominatio feliciter valeat et me perpetuo amet. Ad cuius postulationem huic famulo eius cum fratre et vexillifero impetravi privilegium pro molendino, quale desiderabant.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens
Postscript:
Litteras, quas Vestra Reverendissima <Dominatio> voluit regias ad dominum