Letter #4547
Jan CHOJEŃSKI to [Ioannes DANTISCUS]Vilnius, 1535-06-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine et amice mi observandissime.
Salutem et omnia fausta.
Debilitas ex febre tertiana contracta non sinit, ut longioribus utar et praeterea acervi expeditionum ob aegritudinem meam neglectarum, dant mihi non bene adhuc sano satis negotii.
Excusatio Vestrae Reverendissimae Dominationis, quod ta written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tata written over ...⌉rdius ad meas responderit, videtur mihi supervacanea, quamvis a candido pectore deprompta, tamen istis inter nos non vulgari amicitia iunctos minime opus esse censeo. Nam ego nec suspicax sum, neque talibus mox offendi soleo et idem mihi persuadeo de Vestra Reverendissima Dominatione.
De domino Ioanne a Verden, quemadmodum censeo, ita etiam scripsi et propter causam affinium eius, quod passus fuerim a quibusdam, si sciret Vestra Reverendissima Dominatio, minus forsan affligeretur in animo suo gauderetque se socium habere non vulgarium molestiarum, quibus frequenter afficior non solum praeter culpam, sed etiam pro bene factis et quod tandem ferendum est, quod nec mutari, nec vitari potest.
Negotium Varmiense certe tam mihi cordi est quam Vestrae Dominationi Reverendissimae, sed non omnia, immo pauca, possum ego. AAWO, AB, D. 5, f. 120v Quicquid autem possum, possum pro honore et fortunis augendis Vestrae Reverendissimae Dominationis, quod sibi de me tuto persuadere potest.
Quid sibi velit, quod scribit Vestra Reverendissima Dominatio, quasi ea, quae ex Prussia sub fiducia scribuntur, ex cancellaria iterum ad Prussiam rescribantur, cogitatione et ingenio assequi non possum. Nam ego solus omnes scripturas, quae sunt alicuius momenti asservo et in officina mea neminem scio tam esse curiosum et audacem, qui talia auderet, pr nisi hoc esset, quod novitates mihi in XL-ma a Vestra Reverendissima Dominatione scriptas ill(ustrissim)o domino duci Prussiae hic exsistenti communicaverim, sed hoc non putabam vel displiciturum Vestrae Reverendissimae Dominationi, vel etiam alicui nociturum, quandoquidem nihil tale continebant nova illa, quod publicari non debuisset et tamen, ut puto, auctoris nomen celatum est neque asscriptum excerpto. De alio praeterea nihil mihi conscius sum. Rogo autem, ut mihi illud indicare velit Dominatio Vestra Reverendissima, posset enim vel per meam imprudentiam, vel per alicuius malitiam aliquid tale admitti, de quo admonitus cavebo mihi deinceps.
De inoboedientia subditorum maiestatis regiae non est novum, quamvis perniciosum, quod scribit Vestra Reverendissima Dominatio. Gaudeo tamen, quod written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉dd written over ...⌉ isti Culmensis terrae nobiles poenitentia ducti lustrationi annuerunt, mitte written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ee written over ...⌉ntur nihilominus citationes contra inoboedientes, ut se sistant in futuro conventu Prussiae et de inoboedientia respondeant etc.
Privilegium oppidi Vambrzyeszno zona et sigillo novo communitum remitto.
Male me habet, quod scribit Vestra Reverendissima Dominatio de Gedanensibus. Forsan Deus mutabit has sectas perniciosas ad gloriam nominis sui idque brevi, modo non obstent peccata nostra et ingens ambitio principum Christianorum.
Oratio et Vaticinium perplacent, sed Oratio me magis oblectat in hac praesertim adversa valetudine, quae me facit delictorum reminisci et altis suspiriis petere veniam ... illegible⌈...... illegible⌉ recitatione illorum versuum.
Regia maiestas responsum Gedanensium non omnino probat, praesertim in mutatis illis verbis iuramenti, sed forsan tempus, consilii pater, dabit occasionem AAWO, AB, D. 5, f. 121v ista in meliorem ordinem redigendi.
Miratur regia maiestas plurimum admissum officialium arcis Mariemburgensis vehementerque displicet maiestati suae, quod reverendissimus dominus episcopus Lubicensis non fuerit admissus ad conspicien(dum) or conspicien(dam)⌈conspicien(dum)conspicien(dum) or conspicien(dam)⌉ arcem in contemptum mandati regii et iussit scribi investigans causam ab illis officialibus, quamobrem explere iussa regia neglexerint. Et me certe haec res tam male <habet>, quam si mihi ipsi negatum fuisset ingressus ... illegible⌈...... illegible⌉ in eam arcem, ad quam videndum hidden by binding⌈[endum]endum hidden by binding⌉ certe irem multis miliaribus, sed apud nos omnia omnibus paene, quae libent, licent impune etc.
Precor, ut Vestra Reverendissima Dominatio feliciter valeat et me perpetuo amet. Ad cuius postulationem huic famulo eius cum fratre et vexillifero impetravi privilegium pro molendino, quale desiderabant.
Vilnae, XII Iunii MDXXXV.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens frater Premisliensis scripsit
Postscript:
Litteras, quas Vestra Reverendissima <Dominatio> voluit regias ad dominum palatinum Culmensem contra apostatam mitto.