Scripsi Dominationi Vestrae pluries ratione provisionis meae, de qua iam a sex mensibus nullum habeo responsum. Fuit etiam, ut reor, dominus ⌊Levicius⌋ agens ⌊reginalis maiestatis⌋ apud Vos, per illum etiam nihil scriptum est aliud, quam quod se Dominatio Vestra excusat se non posse invenire super 400 ducatos mihi mittendos cambium. Cum tamen non pauci campsores ⌊Neapoli⌋ et ⌊Romae⌋ reperiantur, quibus hic in curia ⌊pontificis⌋ et ⌊Veneciis⌋ respondetur, utcumque res habet, rogo, velit adhuc efficere, ut ⌊Romae⌋ mihi per dominos ⌊Welseros⌋ responderetur. A quibus hic vix 200 duc(atos) pro cambio apud paper damaged⌈[pud]pud paper damaged⌉ vos habere potui, iam enim fidem apud illos non habemus, cum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ per vos solutio priorum litterarum cambii hucusque non sit facta. Efficiat igitur, ut qui pecuniis suis gratuito ⌊reginali maiestati⌋ servierunt, sine eorum interes paper damaged⌈[eres]eres paper damaged⌉se et commodo his etiam facilior solutio impendatur, ne istiusmodi technis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉ et dilationibus nomen ⌊reginalis maiestatis⌋, quod alias apud omnes celebrare est, obfuscetur.
Conqueruntur itidem ⌊domini Welsari⌋, quod communitas et ⌊cives Barenses⌋ iam a multis annis debent quandam pecuniarum summam, quam etiam eis sine interesse praestiterunt, et illam hucusque extorquere ab illis non potuerunt. Rogo igitur Dominationem Vestram eos commendatos habere velit
atque paper damaged⌈[atque]atque paper damaged⌉ serio cum ⌊Barensibus⌋ agere, quo tandem id, quod debent, persolueant paper damaged⌈[eant]eant paper damaged⌉.
Velit etiam dare operam, ut trecenti ducati, qui ⌊eis⌋ ab anno 1527 a domi<n>o ⌊Nicolao Antonio Carmi<ni>ano⌋ sunt retenti et ad litteras meas cambii non persoluti, merentur. Rem officio suo debitam et non ingratam ⌊reginali maiestati⌋ factura Magnificentia Vestra quam opto paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ bene valere.