Letter #4655
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-09-10
received Graudenz (Grudziądz), 1546-10-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supremus dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Et meritorum generosi Stanislai Kosthca castellani Culmensis , et intercessionis Paternitatis Tuae rationem habentes, eum in proxime demortui locum palatinum Pomeraniae designavimus, ea spe, quod in hoc dignitatis gradu collocatus, cum nobis tum terris nostris Prussiae cumprimis utilis esse queat. Vestrae quoque Paternitatis iudicio libenter tribuimus, quod id minime vulgare esse compertum habemus.
Datae Cracoviae, X die Septembris anno Domini M-o DXLVI-to, regni vero nostri XL-mo.
Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium