Letter #4740
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-12-02
received [1537]-12-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et semper observande.
Salutem et perpetuam felicitatem cum obsequiorum meorum commendatione Reverendissimae Dominationi Vestrae precor.
Sunt rationes non paucae, quae me adducunt, ut
In hac quidem, quam nunc gessit, praefectura, quantum mihi experiri licuit, fideliter functi muneris apud subditos laudem est consecutus promittitque, si Reverendissima Dominatio Vestra dignabitur ipsius fidem et operam in ea ipsa praefectura explorare, eum se fidelibus servitiis et dexteritate praestiturum, ut confidat gratiorem etiam se futurum Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae amori et gratiae me trado, cupiens illi valitudinem perpetuo felicem.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictus servitor