Letter #4740
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-12-02
received [1537]-12-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Warmiensi etc., domino meo colendissimo et observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et semper observande.
Salutem et perpetuam felicitatem cum obsequiorum meorum commendatione Reverendissimae Dominationi Vestrae precor.
Sunt rationes non paucae, quae me adducunt, ut Casparem Holthusen burgrabium Vartenbergensem, cupientem Reverendissimae Dominationi Vestrae servire ac gratum se promerentemque efficere aulae illius addictum, eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae diligenter commendem. Primum, quod iuvenis non male instituti mihique et domino cantori sanguine iuncti profectibus faveo. Deinde, quod non pessimae indolis a reverendissimo quondam Mauricio iudicatus, ab ephebia illi ita servivit in hoc praesertim, cui nunc praeest, officio, ut eius industriam, probitatem et officiosam diligentiam saepe apud me ceterosque suos commendarit, auguratus publicis functionibus idoneum futurum, si provocamentis exerceatur.
In hac quidem, quam nunc gessit, praefectura, quantum mihi experiri licuit, fideliter functi muneris apud subditos laudem est consecutus promittitque, si Reverendissima Dominatio Vestra dignabitur ipsius fidem et operam in ea ipsa praefectura explorare, eum se fidelibus servitiis et dexteritate praestiturum, ut confidat gratiorem etiam se futurum Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam antecessori et cognato, et patrono. Quod cum ego non desperem futurum, non possum ab illo rogatus intercessor pro eo Reverendissimam Dominationem Vestram non accedere eumque non maxime in illius gratiam commendare, rogareque illam, ut in his, quae petit, si modo ita licebit, meae quoque commendationis aliquem accipiat fructum, quem ut fidelitate ac servitiorum sedulitate tueatur praeclarioremque reddat, ipse adnitar studeboque, ne paeniteat Reverendissimam Dominationem Vestram meae commendationis esse habitam rationem.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae amori et gratiae me trado, cupiens illi valitudinem perpetuo felicem.
Frauenburgi, die II Decembris 1537.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictus servitor Tidemannus Gise designatus Culmensis