Letter #4767
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-02-13
received [1539]-02-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum honorande. Salutem et obsequendi studium.
Domini Thorunenses, quibus in negotio accisae a Gedanensibus rogatus scripsi, nullo me dignantur responso, quamvis id poposcissem. Item Gedanenses cum Elbingensibus nullo modo consentiunt, ut a me scribatur ad eam formam, quam Reverendissimae Dominationi Vestrae conceptam nuper miseram, existimantes magnae indignitatis esse, ut aliud non petatur, quam ratiociniorum mandatum. Ego, ut his fluctuationibus me semel evolvam, constitui sub Qudragesimae initium contributum episcopatus mei Marieburgum mittere. Heri a domino Iacobo Ludevic de Turcarum clade novitates hac lege missas accepi, ut per dominum Achatium administratorem ad Reverendissimam Dominationem Vestram irent, quod fiet brevi. Carebam scriba, qui exscriberet, alioqui recta nunc ivissent. Alia, quae accepi, praesentibus adiunxi. Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus salvam diutissime servet.
Lubaviae, die XIII Februarii 1539.
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestrae Tidemannus Electus Culmensis obsequentissimus