Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
⌊Domini Thorunenses⌋, quibus in negotio accisae a ⌊Gedanensibus⌋ rogatus scripsi, nullo me dignantur responso, quamvis id poposcissem. Item ⌊Gedanenses⌋ cum ⌊Elbingensibus⌋ nullo modo consentiunt, ut a me scribatur ad eam formam, quam Reverendissimae Dominationi Vestrae conceptam nuper miseram, existimantes magnae indignitatis esse, ut aliud non petatur, quam ratiociniorum mandatum. Ego, ut his fluctuationibus me semel evolvam, constitui sub Qudragesimae initium contributum episcopatus mei ⌊Marieburgum⌋ mittere. Heri a domino ⌊Iacobo Ludevic⌋ de ⌊Turcarum⌋ clade novitates hac lege missas accepi, ut per dominum ⌊Achatium⌋ administratorem ad Reverendissimam Dominationem Vestram irent, quod fiet brevi. Carebam scriba, qui exscriberet, alioqui recta nunc ivissent. Alia, quae accepi, praesentibus adiunxi. Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus salvam diutissime servet.