Letter #4769
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSs.l., 1539-04-18
received [1539]-04-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et mei commendationem.
Mox, ut sententiam Reverendissimae Dominationis Vestrae de translatione comitiorum Marieburgensium accepi, scripsi ad palatinos Culmensem et Pomeraniensem ac Culmensem ac Elbingensem castellanos consulatumque Thorunensem significans me sententiae Reverendissimae Dominationis Vestrae accedere ac ipsorum quoque postulans sententiam. Qui omnes responderunt litteris redditis, quas praesentibus ad Reverendissimam Dominationem Vestram mitto, ex quibus intelliget, quid singuli sentiant. In litteris domini Culmensis palatini nescio quid pugnantiae inesse mihi videtur. Ceterum omnes videntur fastidire locum Elbingensis civitatis, quem — fortasse verum est — non minus etiamnum esse de pestilentia suspectum quam Marieburgum, et certum est nobilitati toti displiciturum. Quare esset forte consultius, ut a maiestate regia impetraretur dilatio tamen usque Trinitatis, de translatione autem loci maiestas eius daret potestatem dominis praelatis et palatinis pro arbitrio ipsorum constituere visa qualitate praesenti locorum etc., quae incerta adhuc est et variari potest.
Invasit me in Starigrod febris tertiana, quae subinde senior facta, me totum viribus exhausit, ut possibile non sit mihi comitiis ad ferias Sancti Stanislai interesse. Domino Deo, qui me visitare dignatur, laus et benedictio, hic meus languor in causa est, ut plura scribere non queam.
Remitto litteras domini Theoderici et nova quaedam, quae dominus Coska ad me dedit, nuper, ut scribit, e Cracovia ad se missa.
Valeat feliciter Reverendissima Dominatio Vestra, cui me fraterne commendo.
Datae die XVIII Aprilis 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis