Letter #4770
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-04-30
received [1539]-05-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior observande. Salutem meliorem, quam qua ego utor inter Vulcaneos malleos inexploratum ferens aestum.
Scribo tamen utcumque, quod aegram manum iubet animus serius et integer. Dico et teste domino Deo affirmo me nondum intelligere, quid Reverendissimam Dominationem Vestram in sub superinscribed⌈bb superinscribed⌉scriptionibus meis gravarit, nam adeo ego simplici candore in his usus sum, ut ignorem nec vel adiuratus queam dicere, quem locum sumpsereim in subscribendo, nisi quod scio fidenter me apud amicum omnia egisse, nihil captanter, nihil in vestri derogationem, nihil in mei arrogationem, manus et casus in huiusmodi plerumque imperant non animadvertenti. In quo etiam si peccassem, aliquid certe non debebam hoc tempore tam inamice perstringi, quam mihi factum videbatur ab eo, quo neminem habebam amicitiorem. Quare dolorem meum imputare ne mihi Reverendissima Dominatio Vestra non potest. Ego vero habeo, quod illi imputem, quod semper(?) tam inconstantem habeat meam erga se observantiam et animi propensionem, ut putarit necessarium remittere hunc puerum et deprecari offensam aut saltem excusare factum suum. Mihi nihil magis dolet, quam quod sciam esse, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae de me displiceat. Si nihil tale est, si Reverendissima Dominatio Vestra me ut prius amat, magis ad me pertinet nuntius iste, quam ad Reverendissimam Dominationem Vestram, quem huc mittere nihil referebat, nisi ut scirem me esse Reverendissimae Dominationi Vestrae carum et dilectum. Haec est rei summa, cui ad languorem meum nihil iam addo, debilis equidem sum et totus exutus ms. exuccus(!) ⌈exutusexutus ms. exuccus(!) ⌉, ac indigens gratia Dei, cui et Reverendissimam Dominationem Vestram commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, die ultima Aprilis 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis studiosissimus frater Tidemannus episcopus Culmensis
Postscript:
Oblitus sum hactenus casu litteras Thoronensium de transferenda conventione Dominationi Vestrae Reverendissimae mittere, nunc eas his iunctas mitto.