Letter #4781
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-09-09
received [1539]-09-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior observande. Salutem et studiosam commendationem.
Hac hora reverso nuntio meo cum litteris dominorum palatinorum et Thorunensium confestim consedi ad has scribendas, ne quid intercideret morae ad agenda, quae restant in suspensione comiciorum. Mitto igitur responsa et consensus illorum rogoque, Reverendissima Dominatio Vestra non gravetur mittere ad aulam nuntium suum, per quem aperte scribendum puto non esse tutum dominis consiliariis, ut conveniant ad constitutum diem nec id futurum, ne, si hoc iterum indulgeri precabimur, ut videlicet differatur conventus, cum ante eum diem vix expediri nuntius possit, iterum dicamur post festum venire. Conveniet fortasse ut petat etiam Reverendissima Dominatio Vestra de rationibus accisae, quod monet dominus palatinus Marieburgensis. Qua ratione id fieri possit, scripsi antea consilium meum sacrae regiae maiestati, quod tum probabatur. Mihi festinanti has mittere, non superfuit otium scribendi ad aulam. Rogo autem, Reverendissima Dominatio Vestra non gravetur admittere, ut nuntius Ipsius, quem missura est, parvum hoc itineris dispendium faciat, ut huc ad me divertat, accepturus hic litteras paratas, etiam si me hic non offenderit. Nam animus mihi est propter invalescentem hic pestilentiae vim in Antiquum Castrum me recipere, donec dominus Deus salubriorem auram concesserit. Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam salvam et felicem in plurimam aetatem cupio.
Lubaviae, die IX Septembris 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus episcopus Culmensis