Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Warmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater ac maior plurimum observande. Salutem et obsequiorum commendationem.
A magnifico domino ⌊palatino Pomeraniensi⌋ hodie acceptum responsum per illius puerum mitto. A ceteris dominis, ⌊palatino et castellano Culmensibus⌋ nihildum ad me pervenit. Mihi sententia nostra communis, in qua ⌊Elbingi⌋ convenimus, adhuc placet. Ubi omnium sententias Reverendissima Dominatio Vestra habuerit, dignetur, quod ⌊Elbingi⌋ institutum est, prosequi, ac ita moderari nostras deliberationes, ne quam indignationem ⌊maiestatis regiae⌋ incurramus. Esset fortasse non ab re, ut Gedanenses quoque d[i]em p[ro]rogari peterent, sed hoc illorum iudicio committendum. Oro, Reverendissima Dominatio Vestra exempla mihi mittere velit eorum, quae in communibus negotiis ex aula ad dominos consiliarios scripta sunt, ne qua parte me errare contingat. Cupio me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae sedulo esse commendatum, quam et in diuturna sospitate felicem esse precor.
Datae
⌊Lubaviae⌋, die ultima Ianuarii 1545.
Postscript:
Hodie ⌊Gedano⌋ acceptis litteris mihi scribitur, illustrissimum ⌊Carolum caesarem⌋ die XXVIII Decembris ⌊Gandavi⌋ adhuc decubuisse podagrae morbo retentum. Fieri pro eo supplicationes in omnibus circa templis, ne desit rei Christianae in institutis comitiis. Litteris, quas Reverendissima Dominatio Vestra ad aulam missura est, has meas ad doctorem ⌊Hosium⌋, ut adiungat, precor.
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosus et obsequens ⌊Tidemannus episcopus Culmensis⌋