Cum is generosus dominus palatinides Pomeraniae, ⌊Raphael a Canopath⌋, ⌊ecclesiae meae⌋ canonicus, ad aulam proficiscatur, non potui illum sine meis ad Serenissimam Maiestatem Vestram Reginalem a me dimittere, ob id potissimum, quod quidam sunt apud ecclesiam meam, qui illum in iure nominationis, quod a Serenissima Maiestate Vestra habet, impedire, immo ex eo detrudere Romanistis sycophantiis moliuntur. Quorum antesignanus est ⌊Alexander Sculteti⌋ a serenissima ⌊maiestate regia⌋, domini mei clementissimi, iustissime ob detestandam haeresim proscriptus. ⌊Is⌋ XXII Octobris praeteriti ad ⌊Urbem⌋ concessit, ubi
cf. Liv. 4.3.6 quid tandem est cur caelum ac terras misceant; Adagia 281 Mare caelo miscere ⌊caelum terrae miscerecf. Liv. 4.3.6 quid tandem est cur caelum ac terras misceant; Adagia 281 Mare caelo miscere ⌋ contendit cf. Adagia 330 Omnem movere lapidem ⌊nullumque non movebit lapidemcf. Adagia 330 Omnem movere lapidem ⌋, ut eos maxime, qui iure regio aut Serenissimae Maiestatis Vestrae ad ⌊ecclesiam meam⌋ intrarunt, omni, qua potest, molestia perturbet.
Verum, quia iis diebus serenissima ⌊maiestas regia⌋ mihi et reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ ac domino ⌊praeposito meo Varmiensi⌋ ⌊⌋ suis commisit, ut eiusdem ⌊Alexandri⌋ proscripti arculam, quae ab illo accepta et inter res eius inventa fuit atque ad ⌊arcem Marienburgensem⌋ tradita, inter nos convenientes discuteremus, apertaque omnia in ea reperta scrutaremur. Quod cum proximis iis diebus fecissemus, magnam fraudium et in servitores regios atque Reginalis Maiestatis Vestrae perturbationum vim et thesaurum invenimus, multa contra serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ eiusque maiestatis superioritatem, porro longe plura contra Corpus et Sanguinem Iesu Christi Domini nostri sanctorumque patrum instituta contraque ⌊sedis apostolicae⌋ auctoritatem in libello ⌊Tiguri apud Helvecios⌋ excusi ⌊Henrici Bilingeri⌋ omnium sacramentariorum principis, qui, ⌊Zvinglio⌋ occiso, in contione apud ⌊Tigurinos⌋ successit, illumque post se longo intervallo relinquens, in maledicentia, impietate et blasphemia multis curriculis praecessit, hunc, inquam, libellum manu ipsius ⌊Alexandri⌋ variis passim in locis marginum annotatum et in arcula repertum unacum arcula et rebus in ea omnibus a nobis visis et perlectis sigillis nostris obsignata cum instrumento publico desuper confecto ac litteris nostris per proprium nuntium serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ misi.
Unde, cum prius per dicta testium ⌊Alexander⌋ manifeste haereticus esse convictus sit, et pro eo omni iure a serenissima ⌊maiestate regia⌋ condemnatus, non poterit ⌊summus pontifex⌋, eo libello viso, decretum proscriptionis contra Alexandrum non confirmare approbareque pro suae celsitudinis officio ea, quae serenissima maiestas regia contra tam impurum haereticum statuit. Quod eo facilius succedet, si et suam operam Serenissima Maiestas Vestra Reginalis in favorem suorum et regiorum servitorum impendet. Idipsum ut faciat non gravate, oro.
Et me Serenissimae Maiestati Vestrae supplicissme commendo. Quam ut Deus Omnipotens diutissime florentem prosperrimeque valentem conservet, ex animo intime precor.