Venerabilibus Dominis ⌊praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis⌋, fratribus sincere nobis dilectis
⌊⌋ nobis XXVII Iunii proximi nepos noster ⌊Gasparus Hannaw⌋ ex ⌊Urbe⌋ se in negotio Fraternitatum Vestrarum centum ducatos, quos nostro iussu a dominis ⌊Fuggaris⌋ accepit, impendisse. Quod quidem negotium, cum nobis cum Fraternitatibus Vestris commune esse existimemus, mediam illius expensae partem in nos recipimus, reliquam persolvi Fraternitates Vestrae curabunt. Item et triginta ducatos, quos domino ⌊Andreae Grab⌋ Fraternitates Vestrae mittere destinarunt. Cumque pro suis cursibus et recursibus non paucisque laboribus ⌊nepos noster⌋ gratitudinem quandam mereatur, consentaneum esse putamus, ut illi Fraternitates Vestrae XX ducatos designent, nos etiamnum illi non deerimus.
Sicque a Fraternitatibus Vestris centum integros ducatos, quemvis pro XLVII grossis nostris aestimatum (eiusmodi enim monetam et non aurum domini ⌊Fuggari⌋ exigunt), exspectamus, quemadmodum a venerabili fratre nostro, domino ⌊Achacio a Trencka⌋, canonico ⌊ecclesiae nostrae Varmiensis⌋, administratore Allensteinensi, Fraternitates Vestrae latius intelligent.
Quas feliciter valere optamus.