Letter #4833
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-30
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Gratum nobis est, quod Fraternitates Vestrae benevolentem nostram admonitionem ex non vana, sed bene considerata circumspectione profectam non reiecerint, in eo quod communiter cum nobis, tum etiam Fraternitatibus Vestris, non usui et commodo solum (ut mortalium res cf. Verg. A. 10.160 eventus belli varios ⌊varios habent eventuscf. Verg. A. 10.160 eventus belli varios ⌋), verum et necessarium, et ob id utrisque nobis expetendum existimavimus.
Qua in re Fraternitates Vestras valetudinis nostrae, quae ex levi quadam tentatione commotiunculis subinde nondum desiit feriri, rationem habere boni consulimus, habitudinemque hanc affectam, quocumque in illam modo inciderimus, vel in eam effascinati sumus, Deo acceptam habemus et gratias agimus. cf. Vulg. Cor1 26-29 infirma mundi elegit ut confundat fortia ⌊Ille enim, cum vult, fortia infirmat et imbecilla corroboratcf. Vulg. Cor1 26-29 infirma mundi elegit ut confundat fortia ⌋. Ceterum tempori, quo ad nos Fraternitates Vestrae allegare suos destinarunt,[1] non adversamur, sic fore Deum nobis propitium sperantes, quod nos per suam misericordiam usque eo sustinebit.
Qui Fraternitates Vestras diutissime incolumes conservet.